Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/116

Haec pagina emendata est

ELEGIARUM LIB- I. ELEG. I.


Martia cui[1] somnos classica pulsa fugent.
 Me mea[2] paupertas vitae traducat inerti
Dum meus exiguo[3] luceat igne focus.
Ipse seram teneras maturo tempore vites
Rusticus, et facili grandia poma manu[4];

    Graecos locutio Σαλπίγγων κτύπος usitata foret. Huschk. meliora exempla citat ex Plutarchi et Claudiani libris quorum prior dixit καὶ κρούματα αὐλήματα καλοῦσιν; alter XVII, 312: Qui nutu manibusque loquax; «cui tibia flatu; Cui plectro pulsanda Chelys».

  1. J.H. Voss hoc loco quoi pro cui ut I, v, 31; et I, X, 44. At per reliquos libros hoc pronomen in mira versatur varietate. Praestat in his carminibus retinere cui codex Paris semper cui habet nunquam quoi.
  2. Me mea. Haec verba a quibusdam delicatioris ingenii eruditis damantur, ut geminationem parum elegantem continentia. O utinam isti emunctae naris homines ante Lucretium et Ciceronem vixissent! Certo meliora edocuissent ; nam et Lucretius et Cicero frequenter hujusmodi geminationibus usi sunt; videsis, lib. III, vers 21; lib V, vers 1336; lib VI, vers 626. Tum et Virgilius Georg lib II vers 328; AEn. V, 4o3. Traducere, tradere, reddere, dare se otio, litteris παραδοῦναι, δοῦναι: sic Homerus δοῦναι ὀδύνῃσι, Il. E, 397; γήραϊ, ἀχέεσσι Odys T, 167; O, 356 HEYN.
  3. Codicibus permultis inest lectio exiguo quae viris doctissimis potior visa est, ut Heynio, J.H. Voss. aliisque. Exemplorum nubem a Brouckhusio coacervatorum missam faciamus: nec enim quia Martialis focum perennem dixit, vel quia apud Papinium focus pervigil nominatur, idcirco apud Tibullum ubique epitheton assiduus textui obtrudendum est. Occurrit jam idem epitheton superiore disticho. Vocem exiguo cum tenuitate poetae bene convenire quis inficiari possit ? Brouckhusius opinatur, discordare lucendi verbum ab exiguitate ignis; nam eo verbo scriptores latinos semper de ignibus magnis usos esse. Acuta sane distinctio ! dolendum tamen, quod Plinius, lib. XVIII, idem de cicindelis usurpaverit. Ut ut est, scribenti Tibullo non adfuimus; scripsit quod placuit : evanescant igitur eruditorum disputationes, quorum alii super illius foco perpetuum ignem accendunt, alii contra restinguunt. Huschkius sententis nostrae adversatur; ait enim , « lectio assiduo vel propter repetitionem vocis retinenda est; suaviter enim focus Tibulli assiduo igne lucens opponitur assiduo militis labori: » denique lapidem laudat apud Fabretum inscript. cap. IV, p. 283, ubi legitur: TUNC MEUS ASSIDUE SEMPER BENE LUXIT AMICE FOCUS. Eligat lector.
  4. Scaliger huic disticho proposuit illud quod sequitur, Nec spes destituat statuens hoc cum superiore ita cohaerere : dum meus focus assidue luceat , nec seges eludat sementem. — Hoc in errorem conjicit Heynium, qui, etsi pristinum servavit versuum ordinem, longius tamen Scaligero progressus, contendit distichon hoc, pro fragmento a caeteris.