Haec pagina emendata est
ALBII TIBULLI
ELEGIARUM
LIBER PRIMUS.
______________
ELEGIA PRIMA[*].
_______
- ↑ Diomedes grammaticus, libro tertio de Poematis generibus , hoc distichon referens scribit conferat; sed codices omnes miro consensu exhibent congerat, nisi forte Bernensis, cui congregat, a quodam inepto librario exaratum, affert.
- ↑ De hoc loco vehementer inter doctos disceptatur. Codices fere omnes magna legi jubent; quam lectionem Vulpius, Gasius, Hehlei, J. H. Voss. et nuper Bach. amplectuntur. Statius contra et reliqui omnes multa praetulerunt; dicunt enim jugeri semper esse certam magnitudinem. J. H.Voss. opinatur illos sese poeticae rationis imprudentes ostendisse : jugera enim magna nihil significare, nisi jugera late porrecta, vel, si malueris, jugerum longum tractum. Servetur poetae (exclamat Bachius) magna, et habeant multa rei rusticae scrutatores, a quibus profectum est. His praemissit Voss. et Bach. exempla admovent, quibus demonstrationem suam absolvant, ut magna talenta, Virgil. IX AEneid. 265; jugera immetata, Horat. III, XXIV, 12. Nobis videtur hic versus ex aliis Tibulli versi-