Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/102

Haec pagina emendata est

ELEGIARUM ARGUMENTA. cj

nunc leguntur ipsae elegiae, exponimus. Nihilominus sententiam nostram de serie restituenda addimus, ampliorem de hac re disquisitionem in Vitam relegantes.

________________________________
LIBER PRIMUS.
___________
ELEGIA PRIMA.

Crediderim hanc ordine tertiam esse, et tunc conscriptam quum Tibullus e Corcyra, ubi aegrotaverat, Romam rediit, anno U. C. secundum Varronem 727. Constat verbis te bellare decet terra, Messala, marique ducem hunc eo tempore adhuc in expeditione implicitum; quod non facile aliter explicare poteris, quam si AEgypticam intelligas; Gallicae enim interfuit ipse Tibullus : non sine me est tibi partus honos, (eleg. vii , 9.) Quinadeo et in AEgyptum Messalae comes profecturus erat poeta , quem Corcyrae morbus oppressit, it ut, vix inde resurgens, divitias quas speraverat detestaretur, jam nihil aliud agens quam ut puellam citissime reviseret, jam, modo non, possum contentus vivere parvo, v. 25. Hunc versum et praecipue τὸ modo non ita intelligo : modo accisas patrum opes augere cupiens, nunc parvo contentus sum; o quantum est auri potius pereatque smaragdi, Quam fleat ob nostras ulla puella vias. Ut opinor, Tibullus e Gallia redux Deliam Romae deperiit, annos natus circiter octodecim, ita ut prima stipendia, consueto more Romanorum, septimo decimo anno meruerit.

ELEGIA II.

Hanc cultro in minutas partes discerpserunt interpretes, quum tamen optime cohaereant ab initio ad finem usque versus omnes , ut ii commentario ostendimus. Poeta queritur ob Deliae suae clausam januam, tum puellam adhortatur ut maritum decipiat; deinde sagae laudat artes , denique rursus portae obscratae memor, exclamat num Veneris magna violavi numina verbo : et ad finem usque querimo-