Argumenta cur non singulis elegiis praefixerim audi nunc, amice lector; duabas causis maxime adductus sum ut ea omnia hoc loco exhiberem , quarum prior haec est : poetas recentiores sive Gallos, sive Germanos absque ulla editorum interpretumque lucubratione legimus. Quis unquam elegias egregias quas cecinit Parny argumento onerare ausus est ? quis tersam eximii Bertin elegantiam foedo elencho dehonestavit? Nonne satis erit notis , commentariis, disquisitionibus veterum poemata impediisse; excursus insuper et notitias litterarias addidisse? An etiam in fronte carminis, lectorem ab aditu prohibebit argumentum? Altera causa cur seorsum hic compareant summaria, majoris adhuc momenti mihi visa est : ordinem spectat quo conscriptae fuerint elegiae, secundum temporum seriem ; qua in re ab omnibus editoribus dissentio, in alia prorsus discedens. Certo nimiam audaciam professus essem, si nulla dubitatione adhibita opinionem meam textui ipsi obtrusissem, superscriptis iis, quae fortasse nihil nisi vana somnia sunt. Ceterum, ne facultate careres primo intuitu unamquamque elegiam cognoscendi, tabulam ad calcem voluminis consueto more locavimus; ibique simul breve argumentum una tantum lineola pro singula elegia expressum. Iamdudum apud omnes constat Horatii , Virgilii aliorumque carmina nullo temporis ordine servato in libros digesta esse. De Tibullo idem obtinet, ut in vita ostendemus. Hic vero librorum vestigia prementes , numerosque superscriptos servantes , argumenta eodem ordine , quo
Pagina:Albii Tibulli quae supersunt opera omnia.djvu/101
Haec pagina emendata est
________________________________
ELEGIARUM ARGUMENTA.
___________