Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/383

Haec pagina emendata est
377
dissuasio valerii

________

Marius «Immo ipsa erit tua». At ille «Immo virum oportet uxoris esse; logicum enim est ‘Talia erunt predicata qualia subiecta permiserint’». Sic facetia verbi Metelli divertit ab oneribus dorsum eius. Amice, si oportet uxorari, non expedit quidem. Utinam sit amor non cecus in causa, non census; ut faciem uxoris eligas, non vestem, et animum, non aurum; et tibi nubat uxor, non dos. Sic si quo modo fieri potes, predicari poteris, ut livorem non ducas a subiecto.

Lais Corinthia, prerogativa pulcritudinis insignis, tantummodo regum et principum dignabatur amplexus; conata est tamen Demosteni philosopho participare torum, ut note castitatis eius miraculo soluto videretur ipsa sua specie lapides movisse, ut Amphion cithara, attractumque blandiciis attrectat suaviter. Cumque iam Demostenes emolliretur ad thalamos, petivit ab eo Lais centum talenta pro concessu. At ille in celum suspiciens ait «Non emo tanti penitere». Amice, utinam et tu in celum mentis acumen erigas et id quod necesse est penitentia redimi. Livia virum suum interfecit quem nimis odit; Lucilia suum quem nimis amavit. Illa sponte miscuit aconiton, hec decepta furorem propinavit pro amoris poculo. Amice, contrariis contendunt votis iste; neutra tamen defraudata est fine fraudis feminee, proprio id est malo. Variis et diversis incedunt semitis femine; quibuscunque anfractibus errent, quantiscunque devient inviis, unicus est exitus, unica omnium viarum suarum meta, unicum caput et conventus omnium diversitatum suarum, malitia. Exemplum harum experimentum cape, quod audax est ad omnia que-