Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/362

Haec pagina emendata est
356
naufragus

magna ex parte et porrecta pietate deorum misericordia nobis dabitur, ut quam primum ex his malis nos vindicatos congratulemur». Itaque eiusmodi illum conabar dictis absterrere a scelere. Sed vos obtestor, o amici et viri optimi, quid mihi tum animi fuisse ea dicenti existimetis? quid me non tam maluisse quam non coram illam belluam truci aspectu hiantem, hirtis ad frontem crinibus, ad ultimam crudelitatem gestientem intueri? Ferebam tamen me ipsum animo presenti, et in omni adversus puellam officio detinebam. Sed illud me penitus acri officio oppresserat, quod barbarus ad immanitatem ultimam adiecit. Magno enim emisso eiulatu : «Aut me, clamitans inquit, mactate, aut vestrum profecto alter cadat necesse est». Dehinc ira una et fame exasperatus ad id furoris devenit, ut tumultuosius in nos invehens maximis vocibus deos execrari inverecundissime auderet manumque propius intenderet. O durissimum spectaculum! Hinc puella, quantum loci angustie patiebantur, formidolosissima nostros se ad pedes provolvebat sibique uti parceremus deprecabatur. Hinc barbarus ad facinus àccinctus et pronus iam iam ad vim irrumpere constituerat. Ego medius, hanc consolando, hunc absterrendo, dictis fatigabar. At ille, quo accuratius dissuadendo contendebam, eo efferatius in rabiem excandescebat. Itaque puelle insonti lachrime et mihi pro immerita apud immitissimam belluam oranti preces deficiebant, cum demens et furiis debacchatus truculentissimus barbarus in teterrimum scelus irrupit. Nam procumbentem nostros ad pedes precabundam puellam totis viribus manibusque ad eius illius guttur iniectis, ut opprimeret, superincubuit. Tum mihi languenti et ob perpessa incommoda penitus enervato, indignitas immanissimi sceleris et puelle misericordia vires excitarunt, belluamque ipsam cum in puellam tum et in me frementem morsibusque crassantem multa vi desudans averti, eiusque furentis manu dextra meis ambabus manibus apprehensa, brachium ad tergum intorquens, ut pio dolore eiularit, detinui, quoad uti inter luctandum imperarem. Puella positis lachrimis virilem suscepit sua pro salute animum et ad debellandum atrocissimum hostem operam auxiliumque adhibuit. Nam levam quidem manum, qua soluta quidem barbarus infestissi-