Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/356

Haec pagina emendata est
350
naufragus

Post hec hortari quisque alterum bonamque spera polliceri firmumque animnm instituere prò virili non cessabamus. De exitu tamen ex ea miseria per id temporis erat nihil, quod aut consulendum aut pertentandum esse nobis arbitraremur. Non enim quo essemus maris constituti per tenebras intelligebamus, optimeque id nobiscum agi censebamus, quandoquidem vel os ipsum super salum nobis erat fas extollere. Quo quidem miserrimo statu, quid putatis, viri optimi, prò vestra prudentia, quam assiduas mortes bine superarimus, hinc expectarimus; omnis que paulo maior volvebatur unda, nostram ad necem intumuisse arbitrabamur. Mirum tamen ut in hoc tanto vite discrimine spes animum, animus vero ipse sese non deseruerit atque semper ea fortitudine fuerit, ut de salute nobis continuo quippiam bene polliceretur. Ac sepius id ipsum mihi admiranti et vix fieri posse credenti, ut solem lucemque hanc essem amplius revisurus, in mentem redit spem unarn esse in terris deam que miseris sit comes relicta. Nana « hec dea, cum fugerent scelerata numina terras, ex diis invisa sola remansit humo. Hec facit ut videat cum terras undique nullas, naufragus in mediis brachia raptet aquis. Carcere dicuntur clausi sperare salutem, atque aliquis pendes in cruce vota facit». Nos igitur nimirum dea hec ipsa, que miseros et ceteris a diis desertos malisque oppressos numquam destituit, minime passa est tantis ingruentibus in nos malis succumbere.

3.     Ea iccirco comite duratum a nobis est, quoad post multas horas mare ipsum cepit mitescere. Et locus ipse quo reclusi eramus, fluctibus parumper inundari desiit. Non tamen inde uspiam ut liceret progredi ullus a conceptis subversa navi aquis locus dabatur. Ea de re primum nonnihil resipiscere occepimus, locumque ipsum, omni ferramento magna ex parte eiecto, ut paulum considere liceret coaptavimus, perque rimulas unde tum antea facessere navis destiterat diligentius siquid se nobis terrarum e conspectu offerret spectabamus, interque conspiciendum adventantes undas, ne nos funditus obruerent momentis ipsis, expavescebamus. Tandem cum e regione montes fortasse aliquos vidisse nos pronosticaremur, tantum in nos petende telluris desiderium exarsit, ut ceteras inter molestias id esset unum maxime.