Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/352

Haec pagina emendata est
NAUFRAGUS


1.     Etsi nequeam sine lachrimis et merore tam insignem inauditamque a fortuna perpessam iniuriam animo repetere, viri amicissimi, nequeo tamen non tacere quin vobis, tantopere ut a me perpessum naufragium enarrem iubentibus, obtemperem; geram vobis morem. At rem audietis ex me omnium memoria et admiratione dignissimam atque, ut intellexeritis, viri optimi, quam omni genere calamitatum hoc uno fuerim fortune impetu affectus, ni fallor, ceteris in locis, quibus fortuna suum gerat imperium, tum multo maiorem eius ipsius fortune invidiam et inconstantiam fugiendam, ac longe esse pertimescendam, iudicabitis. Et cupio quidem id posse eloquentia, ut rem ipsam, ut fuerit horrendam, intelligatis. Nam nos quidem, qui duram illam fortunam perpessi fuimus, quidvis rerum terribilium possumus aggredi quam rursus navigio et ventis confidere; non profecto nostram ullis premiis salutem Neptuni perfidie committemus. Tantumque me habet navigationis odium, ut nedum mare, sed ne eos quidem qui ullis transfretationibus rem affectent, possim non vehementer, quasi vite salutisque sue inimicos, odisse. At enim posteaquam vos video maiorem in modum ad me audiendum paratos, rem quidem ipsam quam potero breviter enarrabo.

2.     Navi valida et munitissima trecenti ferme homines percommode ac ludibundi plenis velis iam tum ex alto conspicuos procul a nobis visos portus petebant. Nosque, atque in primis pulcherrima que una comes aderat puella, quam paratis nuptiis