Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/348

Haec pagina emendata est
342
uxoria

sanctissimos disputator videri minime immoderatus, in fratres presertim quos eque atque ipsum me amo, atque virtutis mee non minus quam benivolentie gratia, ipsi ut me ament perpetuo, ut hactenus peregi, contendam. Sed de meis meritis ne longius provehar, hoc tantum a me non usquequaque fore pretermissum iuvet. Etenim, o patres, si quid est quod tota istac in re uxoria fratrum meorum consilium comprobetis, id ipsum in me quoque probetis necessene an non sit, animadvertite. Ego, patres, is sum qui neque duras domi contumelias pertuli, neque ut in nostris matrona laribus lasciviret sivi, neque ut ullo pacto familiam nostram mulieris cuiusvis scelus dedecoraret uspiam permisi. Quod vos si in hac re perseverantia constantia firmitasque animi delectat, si tanti interest bonum maritum fuisse habitum aut manu castani tenuisse uxorem, in nobis adversus omnium hominum turmas obfirmata immobilis perennisque fugiende ab uxore turpitudini et integre de nobis fame servande ratio viguit. Cum me tot puelle virum, tot parentes generum, tot cives affinem deposcebant meque sibi hinc adiunctum expedire plurimum arbitrabantur, cumque vos, frates, hortari non desinebatis, an deerat in me quippiam quominus maritus ipse piane optimus diiudicarer? Persuadentes tamen trahentes vimque prope afferentes vos atque reliquos ut connubii pestem subirem optimo unico meo consilio frustratos reddidi. Non dos opulentissima, non affinitas nobilissimarum prestantissimarumque familiarum, non forma puelle, non proposite amplitudini, non magistratuum honorumque expectationes, non fortunarum ostentate copie, instituti mei fìrmitatem atque constantiam labefactare, aut uspiam convellere potuere; eoque pacto nostros privatos lares immani monstro detestabilique omnino muliebri et publicos cetus atque fora et theatra omni sinistro rumore vacuos expiatosque servavi».

26.     Hec Trissophus. At patres qui arbitri considebant, consulto esse opus pronuntiarunt. Interea apud sacerdotes dee Cybelis posita ornamenta servantur.