Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/340

Haec pagina emendata est
334
uxoria

hodierna die vehementius approbaret, a quibus id ita esse, dum orarent, aptius intellexisset, ut hactenus arbitrabatur: fratribus dum sue secum in vita uxores adfuerint, animi letitiam aut vacuitatem relictam fuisse nullam. Et se idcirco dignum putasse laude qui annis plus x non ut fratres voluntariam et sponte susceptam erumnam sed sine dubio omnium laboriosissimam et pernecessariam provinciam exercuerit, a qua tamen quod honestissima fructuosissimaque esset, neque suasionibus neque precibus neque minis neque re aliqua cedendum esse duxerit, ac suam quidem, quam non unica muliercula sed universus prope mortalium cetus temptarit, patientiam et firmitatem omnium maximam et longe incredibilem extitisse. Hinc enim parentes, illinc fratres reliquive domestici suadendo, iubendo rogandove, ne uxoiem ducere recusaret, iterum atque iterum adstitisse, neque defuisse qui minitarentur, si in ea sententia perseveraret, fore ut prò incognito haberi se Trissophum a patre atque alienum intelligeret. Accedebant affìnes, conveniebant cognatorum caterve, audiebantur convicini, hortabantur familiares qui mediis in iocis et in voluptatibus sermones de re uxoria introducerent. «Denique et noti et ignoti omnes circum obsidebant, obstrepebant, contendebant ut hoc familie nostre pro patris expectatione, prò amicorum desiderio, prò meo officio boni et obtemperantis. fìlii munus darem, ne me inexorabilem hac in re, ne durum, ne pervicacem preberem». Itaque non sibi quidem a domestica vexatione ad convicinos et familiares tutum fuisse profugium, nullum fuisse relictum locum satis adeo molestia vacuum, quo se abderet. Ita et triviis et angiportibus et theatris et templis publicisque omnibus atque privatis diversoriis omnis ferme mortales quasi dedita opera certatim rem uxoriam suadendo sese odio dignos obiectasse, offirmate tamen in eos semper sese habuisse sapientie. Etenim cum et hanc marito benignissimo et amantissimo nuptam et hanc alteram mirifica inauditaque custodia observatam non usquequaque matrimonii iura et connubii religionem servasse animadvertisset, sed alteram inexplebili flagrantique libidine preditam novo indies amatore delectari, alteram nullo posse metu coerceri qui genitale impudentia sua thorum commacularet, suscepisse in animum id se, Trissophus