Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/336

Haec pagina emendata est
330
uxoria

vitium: est lasciva, inconstans, importuna, superba, querula, procax, pertinax. Tunc enim propria et a comuni sorte aliena marito fortuna obtigisset, ubi congratulari superis liceret quod apud se modesta, facilis ac nequicquam in ferendis disseminandisque in familia odiis ac dedecore dedita conviveret. Rarum hoc, mi frater, inauditum. Neque est mulierum moris amicitias carasque concordias animorumque coniunctiones, quoquo media consideat loco, non discidisse, non disturbasse, disperdisse. Idque ita si pervestigasse iuvat, fortassis evenit partim quod natura est ad flagitium feminina propensa, prona et percupida, partim quod equanimitatem equabilitatemque mentis illarum assiduis et percallidis insimulationibus obsessis servare perdifficile est. Ita fit ut, cum hec odiis disseminandis nunquam defatigatam se exhibeat, hic tum in terram concussus commoveatur et conruat. Enim vero, mi frater, tulisti vagam, futilem, ludibundam. Ego duram, asperam, semper tristi supercilio estuantem, nunquam ad obganniendum ad contumelias inferendas non alacrem et armatam pertuli. Tuo ex consilio te fructus, quietem, tranquillitatem, in familia gratiam apud suos assecutum gaudes; res difficiles, graves molestias, discordiam familiarem, odia, inimicitias evitasti. Apud me autem plus fame nominisque tuendi cura quam, que recensuisti, omnia aspera et acerbissima, valuit. Atqui apud me, cur id ita egisse pigeat, ne adhuc quidem constat, neque me viri fortis officio functum fuisse parum unquam delectabit. In eo tua fuit cura exposita ut nollet, mea ut nequiret uxor dedecore suo familie nostre candorem splendoremque contaminare aut offuscare.

19.     «Quibus in rebus uter tandem sibi nostrum rectius consuluerit, non est ut longius apud hos viros sapientissimos contendamus. Etate enim et usu quenam sit in muliebri sexu volubilitas, quantum nequitie, quid perfidie, quantum denique temeritatis et audacie satis riovere, neque eos preterit a primis usque annis eo esse ingenio preditas mulierculas eaque cum mente adolescere ut omne suum studium, operam, diligentiam, omnes conatus, omnes cogitationes, omnes postremo sensus hac una in re consumant, ut lascivie artibus et incontinentie placeant. Quodsi illud requiras ut optatissima et maiorem in modum dulcissima Veneris