Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/328

Haec pagina emendata est
322
uxoria

prudentia refertissimum, tacendo dicacem, dissimulando levem, cedendo mulierem importunam ferre! Et, superi optimi, quante utilitates ex hoc uno honestissimo consilio omnique molestia vacuo consecute sunt! Factum enim est ut de me uxor ita sentiret atque predicaret hominem esse neminem quem eque ac me omni officio ipsa merito prosequeretur. Idcirco sese ac si mecum acre amoris benivolentieque certamen suscepisset, facilem, tractabilem, mansuetam mitemque exhibebat, atque ad omne obsequium volens et lubens presto aderat, suaque de me apud notos commemoratione, quoad in se esset, consequebatur ut eorum erga me studiis addi aut desiderari amplius nihil posset. Quaque licentia se apud me plurimum valere intelligebat, quantum videre licuit, ita utebatur ut solis amatoris preludiis facile contenta esse videretur. Id cum ita esse intelligebam, indies, ut par fuit, dedita opera uxori me minime durum, minime tristem maritum exhibebam. Nam in hanc si me difficilem virum prebuissem, quacum dies ac noctes meam fuerim etatem acturus, sive spreta coniugis gratia quippiam pervestigassem quod, ut futurum quidem erat, refertissimum fuisset acerbitatis, proculdubio adscribendum id quidem foret immanitati atque stultitie.

13.     «Ea idcirco probe prudenterque omnia repetebam, que 'maritis quibusque frugi animo infixa atque insculpta gerenda sunt: natura femmina leve, inconstans, atque idcirco pronum atque proclive ad omnem lasciviam animal. In omni mulierum genere deformem nullam adeo reperies, que non plurimum opere studii cureque ponat, ut oculis volgi placeat seque demirari vehementer gaudeat. Idque mulierum est ingenium, ut eum nequeat non diligere et magni pendere, a quo admiretur. Expectatissimam enim, dum spectatur, forme gratiam mulieri sibi referri arbitratur et gaudet in partemque muneris, dum contemplamur, deputat.

14.     «Quidni igitur nobis secludenda omnis severitas fuit, patres, quandoquidem ubi secus egissem in nos complurima incommoda redundassent, quando item ad honestissimam fortunarumque commodorumque meorum rationem id pertinuit, quando voluptatem iocunditatemque attulit discordiam eo pacto domesticam evitasse, suorum gratiam servasse, famam tutasse, capitales inimi-