Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/326

Haec pagina emendata est
320
uxoria

ferme nullum haberi incommodum, quam ut rumor aliquis sinister in plebe exoriatur. Hunc idcirco sibi recte consuluisse, si quis ille sit, qui nullam in iram ob id proruperit, ut rem sibi sua ineptia graviorem fecisse postea penitendum sibi sit. Postremo edicent, si quid honori suo faveam, si quid item communibus laudibus et fame nostre esse prospectum velim, maximopere caveam ne is ipse sim qui quidem plebem tanti dedecoris testem fieri velim.

11.     «Quid igitur consilii tunc erit ut capiam? Impudicane vivet apud me et impunita uxor, ut per ignaviam meam insolentior indies licentia abutatur? Quid si penas desumere instituerim? Durum. Non enim sine solicitudine gravique molestia, non absque meo et fortunarum et capitis periculo rem ex animi sententia perficere licuerit. Hoc sentio. Denique quid postremo cum penas dederit, quid nobis emolumenti assequar, preter quam ut cum mihi ab his omnibus, quibus erat illa cara, odium et inimicitias pararim, tum liberis meis hereditatis loco a matre turpe nomen atque insignem notam relictam doleam? Prestat igitur dissimulare et que videas non videre, siquidem indomitum animai, ut aiunt, mulier frenari nusquam potest. Quid proderit curiositas ubi te nimium investigasse peniteat? Quare prudentis mariti esse hoc statuo tantum, quoad in se sit, uxori prestare occasionis ut, si quid illa forte sinistri animo susceperit, libere absque molesto ac dicaci aliquo interprete sue queat libidini obtemperare. Si erit mens impudica illius, minori cum fame iactura peccabit. Sin pudens et honesta, facilitatem iterum atque iterum admirabitur atque adamabit, obsequetur; conducetque delatores recitando et non audiendo assuefacere ut minus eos delectet posthac de rebus incertis mihique ingratissimis historias adomare. Nam cum apud me hominem haud omnino stolidum et tardissimum uxorem meam comiter et benigne non secus quam pudicissimam et probatissimam haberi oblocutores animadverterint, quis erit qui in nostra re uxoria maledicos, quid conveniat, plus quam nos, quos in reliquis rebus solertes et perspicaces admodum novere, intellexisse censeat?

12.     «Itaque istiusmodi mecum disceptabam. Et quam predarum fuit hoc consilium meum, quam equitatis, rationis atque omni