Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/324

Haec pagina emendata est
318
uxoria

ignominiamque propere essent allature, mecumque ita disceptabam: enim et quonam poterò id pacto uxori, quam mihi sint mores eius ingrati, ostendere? sin solam seclusis arbitris castigaro, facta dictaque sua obscena, ut par est, vituperaro? Quid egero? Intolerabilem illico domi rixam excitaro. Irritata mulier, ut levis est, pertinacis iracundie indignatione et odiis excandescet, omnem familiam furibunda exagitabit; audientur passim querimonie, deplorationes, declamationes diem primum execrantis quo primis hymeneis ad penatis nostros adiit, apud quos non veluti nupta apud virum frugi vivat, sed veluti vilissimum mancipium me unum perferat, cui sit omnis eius animi voluptas gravis. Quid preterea si suos adeam? An non id erit omni ex parte incommodum atque invenustum? Quid ita? nempe quia, siquid incerti adtulero, affmes artibus astutie ab veterana et ex subsidiis opitulante matre mulieri edocte, nostram iniquitatem et suspicationem incusanti, plus quam nobis fidei adhibebunt. Iidemque, dum suorum domestica infamia erit gravis et permolesta, nihil se istiusmodi posse suis in rebus uspiam suspicari ostentabunt, ac morosi affirmabunt preter me, qui eam in sua familia immeritam nominis turpitudinem inseram alium preterea fuisse repertum neminem, qui quidem suorum mores usque adeo impudenter vituperarim, suosque denique omnes dicent perpetua pudicitie laude claruisse, casteque atque religiosissime sua in familia virgines in eam diem educatas fuisse, ut in quamvis familiam deducte sint cum ob ceteras res tum maxime ob insignem pudicitiam celebrentur.

10.     «Quid item si meo instituo perseverarim, ut uxori alienum a se gerere me animum pre me feram? Quid tum illa? An non ut iniurias prosequatur obstinata indies novam ipsa suspitionum vini excogitabit atque exaggerabit nostraque cura et sollicitudine ovans totis fenestris et angiportu et trivio lasciviet? Denique esto id ut eam certis et manifestis indiciis esse impudicam apud me compertam habeam, quid ipse consilii capiam infelix? Utrumne serio rem suis atque ordine explicaro? Quid ni? Immaturum. Nam dicent quidem neque primum me parili in causa neque solum fore, quem alienus solicitator affecerit, eoque redibunt ut admoneant ex huiusmodi feminarum inconstantia et lascivia aliud