Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/322

Haec pagina emendata est
316
uxoria

que ut primum nostris sub tectis subcessit, vos, patres, partim admiratio illius petulantie et mee patientie, partim nostri misericordia plurimum habebat? Missa facio que verba immoderata, inconsiderata, quas assiduas et acres obiurgationes, quas futiles et inanes expostulationes passim totis theatris et angiportibus habebat querula semper mulier et importuna; missaque denique reliqua huiusmodi facio quibus, ut videre licuit, sese illa mihi assiduam duram atque intractabilem obiectabat. Longum ea esset referre atque, ni fallor, odiosum ab nostroque instituto alienum, qui quidem ex vituperio aliorum nobis laudem excerpere non didicimus. Hoc affirmo: animi mei equabilitate modestiaque omnes illius muliebres, quod pauci volunt rarissimi novere, ineptias ferendo substuli, et quod vix credibile dictu est, quod et vos admirari solebatis, dicacem ipsam, asperam furibundamque mulierem placabilem, facilem mansuetissimamque reddidi. Et qua in re nullus ferme inventus est maritus adeo maturi et bene compositi animi, quin illico exasperetur precepsque ad iracundiam feratur, mea me in re ita gessi, ut quid in me sit prudentie, equitatis, modestie animique roboris atque firmitatis probe ac pulchre explicarim. Neque mea huc in medium verebor gesta omnia adducere quo liquidius meas vivendi rationes studiaque virtutis aperta vobis atque explicata relinquantur. Etenim si nullum dederis usque adeo turpe dictu facinus, quod audire nequeas, honeste cum loco et tempore proferatur, nostra procul dubio morum institutorumque nostrorum enarratio, cum huiusmodi futura apud vos sit ut neque defunctis neque vitam degentibus, nobis hac presertim in re a culpa solutis et liberis, molestiam ullam ob infamie aut dedecoris notam afferat, non aspernanda erit quin equissimis a vobis animis audiamur.

9.     «Ego, patres, cum esse in uxore mea servandi nominis et decoris studii cureque minus quam nuptam matronam deceat nossem, dies complures prò re animo ipse mecum consultabam, ac ne apud alios quidem que animis volutarentur meis explicari posse commode arbitrabar, measque esse sollicitudines istiusmodi intelligebam ut in obscuro et abdito contente nihil ad lacessendum roboris aut virium haberent, palam autem exposite dedecus