Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/320

Haec pagina emendata est
314
uxoria

honestatis observantissimos et religiosissimos novi, neque peto neque impetrari posse reor. Tantum, spero, hac vestra mirifica humanitate, ut facitis, dicentes nos deinceps attentissime audietis. Quod si nostra in disceptatione aliquid fortassis dicentibus nobis exciderit, quod quidem severitati vestre parum convenisse videatur, petimus, patres, non id studiis immoderatis vincendi sed concertantium omnino non usquequaque improbate consuetudini adscribatis, siquidem inter ingenia paulo promptiora et ad dicendum parata agitari causa perraro aliqua sine vehementia io potest.

7.     «Dico, patres, eum fore me non ultimum, de quo apud vos eam affirmasse opinionem deceat, ut non me vestra singulari erga me gratia et benivolentia indignum habendum censeatis. Vobis enim apud quos etatem vixi, mea omnis satis vita perspecta et cognita est, ac meministis quidem ut ipse studiis rerum difficillimarum me ab ineunte etate ornili assiduitate et perseverantia dederim, perque etatem elaborarim ut cultu virtutum et industrie meritis annos exuperarem, vestreque de nobis expectationi multo satisfacerem ; grataque vobis fuit mea erga vos observantia perpetuaque reverentia, et quod patri obsequentissimus semper fuerim, quod eius voluntati morem gesserim, quod dictis volens ac lubens steterim, sepe collaudastis. Sed non illud ausim ullo in huiusmodi virtutis genere meis me fratribus anteferre commemorando: fuere et illi per etatem simili omni in laude eque digni benivolentia et admiratione. Sed a fortuna que propria mihi diversaque adiecta materia extitit, in qua omnem ipse virtutem exprimerem atque exercerem, hanc igitur, reliquis nostris communibus meritis, patres, posthabitis, quam poterò breviter recensebo, neque diffido, assequar ut me unicum primarium statuatis, quem totis benivolentia et gratia prosequendum amplectendumque iudicetis.

8.     «Repetite, queso, memorie, patres, quenam mihi fuerit uxor pre aliis importuna contumacique natura, mente inconstanti ac levi, lascivo ingenio atque petulco, animo denique elato ac nimium superbo. An non quantum illius causa animo ipse pertulerim acerbitatis meministis, mulierem rixosam, malignam, obstinatam,