Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/316

Haec pagina emendata est
310
uxoria

Tum etiam sic usui est, neque absurda quidem videbitur, si huc animum intenderetis, ratio, ut que munera et perspecte virtutis premia uni tantum patria omnium sapientissima contribuisset maiorum patrieque exemplo, eadem non pluribus a me sed uni maxime spectate et prestantis virtutis commendarentur.

4.     «Id vos consilii si quid, filii mei, fortassis improbaritis, una et immensum et prope nimium erga vos meum amorem improbetis necesse est, quo quidem fiat ut dum vestrum quemvis tam splendide hereditatis compotem fieri cupiam, is ipse interea mortales omnes omni genere laudis multo mihi preexcellere videatur. Neque ipse mihi satis mea comparatione placeo, tam longe vestrum singulos et prestituo reliquis et in postremis locandum statuo neminem. Vos id igitur inter vos pro vestra modestia et humanitate equius discernetis, filii. Itaque quisquis ille fuerit vestrum qui se pre ceteris virtute insignem prestiterit, quod illi quieti pacique atque integre felicitati sit, hanc sibi coronam, hanc vestem, hec denique omnia triumphi ornamenta eo sibi desuma animo atque mente, ut prò bis promerendis neque laborem neque periculum fore uspiam sibi recusandum statuat ».

5.     Hec ubi dixisset Cleiodramus, iuvenes filii gravissimis dignissimisque verbis patris commoti, non minus et regiis et perfulgentibus atque admodum divinis ornamentis una et caritate illa mirifica senis patris acti, quam cum intelligerent ad extremum usque vite diem nihil de pristina incredibili erga suos cura dimisisse, collacrimarunt non nihilque tristis quisque alterum suspicientes conticuerunt. Tandem Mitio natu inter fratres maior huiusmodi verbis exorsus est: «Tam quidem, quod prebuisti in omni vita, optimi exempli tueque adepte glorie memoria ornamento atque felicitati familie nostre sit, pater, quam ipsi in nostrum animum induximus omni opera studio diligentia id agere, ut tui simus, pater, non dissimillimi. Ac te quidem piane id sperasse decet, pater, per plures affuturum te annos apud nos, qui quidem pro vetere nostra consuetudine tibi cum obsequentissimi in hanc usque diem fuerimus, tum eosdem in gradus honoris optatissimos suffragio tuo, pater, deorumque benignitate mature conscendisse intuebere. Nam te quidem eius diligentie fructus, quam tu in