Pagina:Alberti, Leon Battista – Opere volgari, Vol. II, 1966 – BEIC 9707880.djvu/314

Haec pagina emendata est
308
uxoria

tuaque imprimis hec fiet, Mitio, cura; ut etate prestas, tibi apud fratres locus patrius debetur: id age pro viribus, filii, uti eque parsimoniam et victus modestiam nostri nepotes atque ipsi vos meam et probent et imitentur. Etenim quod in me fuit ingenii industrieque, id omne prò viribus et virili summo studio exposui, ut eum me vobis preberem indies patrem, cui esse vos filios non iniuria et congratulari et, si ita liceat, gloriari possetis. Vestrum id esse idcirco officium duco, ut facitis, ita perficere ut siquid vita defunctis animi sensus nobis relictus erit, unus ego pater cum hinc excessero voluptatem hanc deferam meis vos institutis et monitis vere laudis cupidissimos et inter vos coniunctissimos amantissimosque dereliquisse. Ac vos quidem laudo quod vestra observantia et pietate in me nunquam non id maxime elaborastis ut per vos mihi vita esset, quoad fortuna sineret, iocundissima atque felicissima. Que cum ita sint, filii, siquidem mee fuere partis ut precipuam in erudiendis vobis curam ipse gererem, quo indies vos factos esse meliores sentio, eo vehementius gaudeo et superis gratias habeo quod eorum benignitate id assecuti sumus, ut opera et diligentia nostra cum officio patris tum bonorum civium de vobis expectationi satis nobis licuerit facere. Exque vita non nisi maxima ex parte animo bene expleto decedam, cum et fortunas domesticas minime perturbatas aut comminutas et vos bene degende vite rationibus instructos reliquero.

3.     «Hec preterea apud me que facile novistis ornamenta non a maioribus familie nostre suscepta, sed que iudicium atque consensus nostrorum concivium virtuti presertim mee esse contributa voluere, eiusmodi quidem sunt, ut non pretio modo sed vel magis dignitatis specie et raritate ipsa merito vos, quantum coniector, moveant. Atqui sic apud me quidem de his ipsis non iniuria decretum est, insignia hec communi vestra in hereditate adscribenda non esse, sed uni huic vestrum relieta esse volo, qui vos inter sese pre ceteris prudentia modestia constantia pietate veraque iustitia preditum virtutisque amantissimum prestiterit. Hocque factum a me homine alioquin haud quaquam inconsiderato fieri velim, filii, existimetis prorsus ut vos ad mutuam concertationem virtutis atque desiderium emerite laudis excitem.