pauca materia metallica occurrerit, non est a fossione desistendum donec nihil eius reliquum fuerit. sed silex fuscus, aut niger, aut cornu, uel iecoris colore, plerunque bonum indicium est: candidus alias bonum, alias nullum. At marmoris olareae in uenae profundo apparentes, si non multum infra euanuerint, signum bonum non sunt mam uenae non suerunt propriae, sed alicuius fibrae.Quae uero oenera lapidum facile igni liquescunt, etiamsi translucent, in medijs signis numerandi sunnetenim si alia sina bona affuerint, ex bonis sunt:si nom astum erint, nulla bonitatis significationen dant. Simili modo de gemmis iudicare debemus. Quinetia uenae, quae ad tectum & fundamentum habent silicem cornu coloris uel marmor, in medio aumt eorum terra lutosam, in aliqua spe sunt: Similiter quae ad tectum & fundamentum habent terram ferruginea, in medio aumt eorum terras pingues & tenaces:pari modo quae ad tectum & fundamentum habent eam, qua uocamus armatura, in medio uero eorum terram nigram uel ambustae similen.sed auri singulare indicium est auripimentum, argenti, plumbum Cinereum & stibium, aeris, aerugo, melantcria, fory, chalcitis, mify, atramentum sutorium: plumbi candidi, imo purorum & magnorum lapillorum nigrorum, ex quibus id ipsum conficitur, res fossilis spumae argenti similis: ferri, ferrugo: at auri & aeris commune indicium est: chryfocolla & caeruleum: argenti & plumbi nigri, plumbago fossilis. Quanqua aumt plumbum cinereum metallici tectum argenti recte nominant, & atramenti futorrj ac melanteriae eisque cognatorum .communis parens fit pyrites aerosus, tamen haec interdum propria habent metalla:ut etia auripigmentum & stibium, Vt aumt quaedam uenarum materiae metallicis bonum dant signum, ita saxa quoque, per quae uenarum canales uagantur, etenim arenarium in locis metallicis repertum, in bonis signis habetur: maxime si ex tenuioribus partibus comstiterit: similiter saxum fistile coloris subcaeruld & subnigri:atque etia calcarium, quicunque tandencoloreiinsedcrit: sed uenae argenti bonum indicium est alterius generis saxum, cui minutissimi lapilli nigri, ex quibus plumbum candidum conflatur, immisti sunt: praescrtim cum tota interuenia ex tali saxo sacta sint. Plerumque prosecto saxum nobile, cum fibra preciosa coniunctum, canales uenae, metalli seccundae, complexu suo comtinet. Quod si recta in profundum terrae descenderit, illa bonitas ei fodinae est, in qua ipsum statim uidetur: sin oblique, etia alrjs proximis, quomodo metallicus, geometriae non ignarus, de reliquarum fodinarum altitudine, in qua canalis uenae metalli diuitis per saxum illud uagetur, ratiocinari potest. Haec hactenus: numc uenio ad laborandi rationem, quae uaria & multiplex cst: siquidem aliter uena putris foditur, aliter dura, aliter durior, aliter durissima.simili modo aliter saxum tecti molle & fragile, aliter durum, aliter durius, aut durissimum, Vena aumt putrem eam uoco quae constat ex terris, atque etia succis concretis mollibus: duram, quae ex metallica materia & lapidibus mediocriter duris, quales plerumque sunt qui facile igni liquescumt primi & fecundi generis, plumbarius, & fimilcs:durioren, quae ex iam dictis, sed comiunctis cum silicum generibus, uel lapidibus, qui facile igni liquescunt, tertij generis: uel pyrite, uel cadmia, uel marmoribus praeduris:durissima, quae ex his duris lapidibus & mistis, si tota aliqua uenae ipsius parte fufae fuerint. Sed tectum & fundamentum uenae durum est, quod habet faxa, quibus rarae fibrae uel commissumrae sunt: du-
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/94
Haec pagina nondum emendata est