Pagina:Agricola De re metallica.djvu/89

Haec pagina nondum emendata est
Tres putei obliqui: quorum Primus nondum pertingit ad cuniculus A. Secundus pertinet ad cuniculum B. Ad tertium cuniculus nondum est actus C, Cuniculus D.



Puteus quidem si ad cuniculum usque pertinet, bene se res habet, fossoresque & reliqui operarij laborem susceptum sacilius sustinent: sin tam altus non est, alterum uel utrumque eius latus fodere & cauare conueninex quibus fossionibus item dominus aut praefes sodinae cognoscit uenas & fibras, quae uel cum principali uena profunda, de qua nunc mihi fermo est institutus, iunguntur, Uel eam transuersae secant, uel eam oblique diffindunt tum maxime