tunt, aut possunt obtinere. Quondam si quis dominos testibus conuincere poterat in tres operas continentes non mississe fossores, eos iure fodinae priuabat magister metallicorum, & eius ius accusatori petenti dabat. Quanquam aumt metallici eam consuetudinem hodie feruant, ueteres tamen fodinae domini, qui dederunt symbola, inuiti & reculantes ius partium non amittunt. Praeterea quondam si aqua non exanclata exaltiori alicuius fodinae puteo per uenam aut fibram fundebatur in alterius fodinae puteum, & labori erat impedimento, tum domini fodinae damnum facientis adibant ad magistrum metallorum, & conquerebantur de damno, qui ad puteos mittebat duumuiros iuratos:hi si ita se rem habere comperissent, ius fodinae damnum dantis, dominus damnum facientibus dabatur. Sed mos iste quibusdam in locis estimmutatus. Nam magister metallicorum si id ipsum de duobus puteis compertum habet, dominos putei damnum dantis iubet fumptum ex parte suppeditare dominis putei lacientis damnum.Quod si non fecerint, tum eos priuat iure fodinae.Comtra domini ius fodinae obtinent, si fossores miferint in operas, & aqua ex puteis exaclaucrint. At alicuius cuniculi ius domini quondam obtinebant, primiim si in eius folo canales locarent, & expurgarent plenos cceni & arenae, ut aqua fine omni impeditione cfrlueret, atque reficerent eos canales qui uitium fecerann deinde si puteos uel foramina, quae suppeditarent spiritum fossoribus, facerent, & restituerent ea quae corrucranntum si tres fossores cuniculum agerent. Contra uero domini, qui non curarent, ut haec tria fierent, ius cuniculi amittebant: maxime autem si per octiduum nullus fossor eum ageret. Vbi igitur quis dominos cuniculi testibus conuincere poterat id commisisse, rem deferebat ad magistrum metallicorum: qui postquam de oppido exisset in cuniculum, & comsiderasset canales & spiritales machinas, aliaque omnia, atque ita sese rem habere comperisset, iureiurado fidem indicis stringebat & interrogabat: Cuius nunc est cuniculus respondebat index regis uel principis. Itaque primo petenti magister metallicorum dedit ius cuniculi: dura ista ratione domini quondam ius cuniculi amittebat:quae nunc non paulo est mitior: siquidem domini statim ius cuniculi non amittunt, propterea quod canales non expurgarint, et non resecerint puteos uel foramina spiritalia, quae uitium fecerunt, sed id praefectum facere iubet magister metallicorum. Quod si dicto audiens non fuerit, eum praefectura fodinae mulctat: quinctiam latis est unum so florem agere cuniculum. Praeterea si dominus cuniculi signo in saxum inciso pangit terminos, & cuniculum agere defistit, usque eo ius ipsius obtinere potest, modo expurgentur canales & reficiantur foramina spiritalia. Verum alijs dominis licitum est a. termino constituto ordiri & cuniculum ultra agere: si ueteribus cuniculi dominis dederit tantam pecuniam, quantam ipsis in singulos tres menfes danda esIe magister metallicorum decreuerit. Restat etiam dc partibus fodinarum & cuniculorum:quibus si quis quonda donabatur, semelque dedisset symbola, donatori standum erat promissisrquae comsuetudo hodie uim legis obtinet. Quod si donator fymbola data esIe negaret, donatus uero partibus, diceret se symbola dedifle alrjs dominis, tcstibus comuincere pofle, caussa in iudicium deducta, dominorum testimonium plus ualebat, quam donatoris iusiurandum.Hodie dona-
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/80
Haec pagina nondum emendata est