raria fodina aut indiuidua manet, aut in duas partes diuiditur, aut in quatuor, perraro in plures: quod accidit propter bonitatem uenarum. At fodina plumbi nigri, cinerrj, candidi, itemque aeris, argenti etia uiui praeterea diuiditur in octo partes, aut in sedecim, aut in triginta duas, raro in sexaginta quatuor: ultraquem numerum in Misena Fribergi partitio fodinae argentariae quondam non est progressa; sed patrum memoria metallici fodinam argentariam, itemque cuniculum Snebergi primo diuiserunt in centum uiginti octo partes: quarum centum uiginti sex sunt dominorum fodinae uel cuniculi, una reip. imaque sacrorum. At in ualle Ioachimica tantummodo centum & uiginti duae sunt dominorum sodinae uel cuniculi: quatuor proprietarrj, una reip. similiter una facrorum: nuper quibusdam in locis ad has addita pars egentissiniorum hominum, quae est centesima uicesima nona. Soli autem domini fodinarum dant symbola. Proprietarius uero, quod ad quatuor istas partes at tinet, non dat symbola, sed ex syluis gratuito suppeditat fodinarum dominis lignorum copiam, ad substructiones machinas aedificia excoctiones: neque hi qui praesunt reip.& sacris, & engentibus dant symbola, sed publica opera & aedes sacras extruunt & reficiunt, atque egentissimos alunt eo fructu pecuniarum quem capiunt ex fodinis. Porro nostra aetate pars centesima uiecsimaoctaua coepit diuidi in duas partes, in quatuor, in octo: quinetiam in tres, in sex, in duodecim, inque alias minores: quod ipsum partibus euenire solet, cum ex duabus fodinis una fit, tum enim qui ante erat dominus dimidiae partis, fit quartae dominus: qui uero quartae, octauae: qui tertiae, sextae: qui sextae, duodecimae. Quoniam uero sodinam nostri uocat symposium, id est compotationem, pecuniam quam domini contribuunt, symbolum siue collectam nominare consueuimus. Nam ut qui ineunt symposium, symbola dant, ita quis sibi fossionis quaestus proponunt magnos atque uberes, ad eam pecuniam conscrie solennuerumm praefecti fodinarum, annuo tempore plerume; quater dominis indicunt symbola, quoties etia accepti expensique rationem reddunt: attamen in Misena Fribergi uetus fiiit confuetudo, utrjdem praefecti singulis hebdomadis exigerent collectam a dominis, singulisque in eosden distribuerent fructus fodinarum: sed ea confuetudo ab hinc annos prope quindecim sic immutata est, ut utrumque ter fiat singulis annis: magna autem uel parua symbola indicuntur pro numero mercenariorum, quorum indiget sodina cumculusume:tum etia qui multas possidet partes, multa dat symbola. Verum ut plerumque quater singulis annis domini pecuniam contribuunt, sic quater in eos distribuuntur fructus fodinarum modo magni, tum aut parui: prout plus minusue auri, aut argenti, aut reliquorum metallorum fuerit effossum: certe ex Georgio fodina snebergiana fossores tam multum argenti quarta anni parte eruerumt, ut in singulas centesimas uicesimas octauas partes distribuerentur panes argentei, qui ualerent mille & centum aureos nummos Rhenanos.ex Anncbergi fodina, quae coelestium exercitus appellatur, nummi unciales octingenti:ex uallis Ioachimicae metallo, quod stella nuncupatur, tre centi:ex Aberthami capite fodinarum, quod Laurentianum ucatur, duecenti uiginti quinque. Quo aut quis plurium partium fuerit dominus, eo plus fructuum capit. lam dicam quomodo domini ius fodinae, aut cuniculi, aut partium amit
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/79
Haec pagina nondum emendata est