aliquem locum riuis & ualleculis terminisque definitum. Quaeque autem area cuius tandem formae fuerit, recta descendit in imam terrae sedem, quare eius dominus habet ius partis omnium uenarum dilatatarum, quae sub prima sunt, non aliter ac dominus areae uenae profundae ius habet tantae partis aliarum omnium uenarum profundarum, quanta intra areae terminos est enim ut ubicunque una inuenta uena profunda est, non procul inuenitur alia, ita ubicunque una inuenitur uena dilatata, sub ea plures sunt. Postremo uena quoque cumulatam magistri metallicorum multifariam partiuntur in areas: etenim aliubi area capitis constat ex tribus demensis sic duplicatis, ut paflums habeat latitudinis xiii. longitudinis xxi. quaeque uero alia fodina componitur cx duobus demensis duplicatis, formamque habet quadratam, id est passus latitudinis xiiii. & totidem longituamis. Aliubi uero area capitis fodinarum constat ex tribus demensis simplicibus, estque latitudo eius passuum vii. longitudo xxi. qui duo numeri in se multiplicati comsiriunt passus quadratos cxlvii.
- Areae capitis fodinarum formae.
Quaeque uero alia fodina componitur ex uno demenso duplicato: Aliubi areae capitis fodinarum datur demensi duplicati forma, cuique uero aliae fodinae demensi simplicis. Aliubi denique ius totius alicuius loci, riuulis, ualleculis, alijsque terminis definiti, tribuitur uni domino aut societati. Quinetiam omnis areauenae cumulatae aut dilatatae recta defeendit in imum terrae .Verum area cuiusque fodinae ideo terminis describitur, ne lis oriatur inter uicinarum fodinarum dominos: termini autem quondam metallicis fuerunt solum saxa: atque ex eo nomen inuenerunt: nam saxum terminale nunc etiam terminus appellatur:hodie uero stipites acerui uel querni uel picei, annulis ferreis superne muniti ne mutilentur, ad faxa terminalia affiguntur, ut sint magis infignes.Eoden modo quondam agros saxis aut stipitibus terminalibus descriptos fussee nom libri modo De limitibus agrorum scripti, sed etiam poetarum carmina testantur. Atque arearum secundum uenas, quae fodiuntur, diuerfas, hae funt formae. Cuniculi uero duplices funt:uni nullum ius possessionis habent, alteri habent aliquod ius pofiessionis: nam eum metallicus in uno aliquo loco prae uliginis abundantia uenam aperire nom potest, ab ipsius parte decliui orsus usque ad eum terminum, ubi uena fit quaerenda, ducit fossam patentem latius & fumma parte apertam, atque in altitudinen tripedaneam depressam, per quam aqua defluit, ut locus siccatus sit aptus ad fossiones. Quod si non satis ea fossa patenti siccatur, aut puteus, quem iamprimum cepit fodere, laborat multitudine aquarum, adit ad magistrum metallicorum & petit ut ei det ius cuniculi;quo dato cuniculum agit, in cuius canales omnis