trinque fodinas distribuit: moris uero est metallicorum, ut ultra flumina primus habeat in uenae parte aduersa aream noui capitis sodinarum, quod aduersum nominant: alij uero tantummodo arcam sodinae. Quondam unaquaeque area capitis sodinarum constabat ex tribus demensis duplicatis & uno simplici, id est passis habebat longitudinis XLIX. latitudinis vii. Itaque has duas summas in se multiplicato, & fient palliis quadrati cccxliii. quae Summa efficit aream ueteris capitis sodinarum.
- Areae ueteris capitis fodinarum forma
Veteris uero cuiusque sodinae area demensi simplicis formam habebat, id est, passus longitudinis & latitudiuis vir. eratque quadrata: quam respicientes metallici uel hodie latitudinem cuiusque areae, quae est sodinis uenae profundae, quadratum nominant. Hic autem solennis ritus dimetiendae uenae olim fuit: Quamprimum fossor reperiebat metallum, eam rem magistro metallicorum & decumano indicabat, qui uel ipsi de oppido exibant in montes, uel eo mittebant fidei bonae uiros, ad minimum duos, ut conspicerent uenam metallis grauidam. Itaquj si ipsam dignam dimensionis putassent, magister metallicorum rursus stato die egressus, primum uenae illius inuentorem sic interrogabat de uena & fodina: quae tua uena est? quae fodina metallo foccunda C tuncipse digitum ad uenam suam fodinamque intendens, eas commonstrabat: mox iubebat eum accedere ad suculam machinae tractoriae, & imponere capiti duos dextrae digitos, claraque uoce jurare hoc iusiuradunu Iuro per deum diuosque omnes, & testor eosdem, hanc uena meam effe: atque adeo si mea non est, neque hoc meum caput, neque haec mea manus posthac fumum officium faciat. Deinde magister metallicorum orsus a media fuculae parte metiebatur uenam funiculo dabatque umenae inumentori demensum primo dimidium, tum tria integra: postea unum regi uel principi, alterum eius uxori, tertium magistro equitum, quartum pincernae: quintum cubiculario, sextum sibi jpsi similiter orsus ab altera fuculae parte dimetiebatur uenam.sic uero primus uenae inuentor nanciscebatur caput fodinarum, id est, septeni demensa simplicia: at rex uel princeps & eius uxor ac insignes isti aulici, magisterque metallicorum, singuli bina demensa, siue duas areas ueteres: quae caussa est cur in Misena Fribergi unius uenae tam multi tamque inter seconiuncti putei solent inueniri, quos partim uetustas obruit: ueruntamen si magister metallicorum iam ante in alterutra putei parte alteri inuentori & his quos modo nominaui, constituisset arcarum terminos, quotquot areas in cadare non potuit, in altera duplicabat: sin in utraque putei parte iam arite terminis definiuisiet ius arearum, liberam tantummodo uenae parten dimetiebatur: quomodo interdum illud accidit ut aliqui cx his, quos nominauimus, nullas