Pagina:Agricola De re metallica.djvu/69

Haec pagina nondum emendata est

sed redeo ad uenas: magna pars metellicorum in profundis optima esse censet ea, quae e v f.uel VI orientis se tendit in vi.uel viii occidentis per deuexum montis, quod inclinat ad septentriones: & cuius uenae tectum in meridie est fundamentum uero in septentrionib. quaeque caput etia, quod sempcr respondere dixi fundamento, profert in septentriones: & cuius denique commissurae saxorum sua capitula proferumt in orienten. Secumdas uero tribuunt uenae, quae contra e vi.uel vii.occidentis se tendit in vi. uel vii. orientis per deuexum montis, quod similiter inclinat ad septentriones, cuiusque uenae tectum etia in meridie est, fundamentum uero in septentrionib.& quae caput profert in septentriories: cuius denique commisturae saxorum tria capitula proferumt in occidenten. Tertias autem deferunt ad uenam, quae e xii. septentrionum pertinet in xii. meridiei per deuexum montis, quod spectat ad orienten: & cuius uenae tectum in occidenten est, fundamentum uero in oriente quaeque caput profert in orienten: cuius denique commisturae saxorum fua capitula proferumt in septentriones. Itaque his uenis omnia tribuumt, parum aut nihil istis, quae capita sua, ucl quarum saxorum commisturae capitula proferumt in meridien aut occidente. Quamuis enim, inquiunt, interdum in eis luceant Scintillae metalli puri adhaerescentis ad lapides, aut iusden inueniantur massae, hae tamen adeo paucae sunt, ut carum causta sodere tales uenas operae precium non fit; quare metallici, si spe ipsis iniecta de copia metallorum, ducti, in sodiendo perseuerauerint, semper operam & oleum perdunt; etenim eius generis uenae,