Verum quod ad extensionem & coniunctionem & partitionem attinet, fibrae non aliter ac uenae se habent. Postremo commisturis, quae sunt tenuissimae fibrae, nunc crebris, modo raris saxa distinguuntur. Ex qua autem mundi parte uena pertinet, eam uersus commissurae sua capitula semper commissurae saxorum procedere solcat ex aliqua mundi parte in eam, quae ipsi opponitur, uerbi causa ex oriente in occidentem, si cas fibrae durae inuerterint, fit ut & hae ipsae commissurae, quae modo exorienti procedebant in occidentem, contra ex occidente procedant in orientem, & saxa efficiantur inuersa. Tunc uero non commisturis raris extensio uenarum iudicatur, sed crebris.
- Commissurae ex oriente procedentes A. Immersa B
At uenae pariter & fibrae uel solidae sunt, uel cauernosae, uel propemodum uacuae rebus fossilibus, & aquis peruiae.sed solidae nihil aquae, aeris parum infe continent: cauernosae rarius aquam, sepius aerem: peruacuas rebus fossilibus aquae plerunque manant. solidae auten uenae & fibrae modo ex materia dura, modo ex molli, nunc uero ex mediocri constant-
- Vena solida A. Fibra solida B. Vena cauernosa C.
- fibra cavernosa D. Vena vacua E. Fibra uacua F.