Pagina:Agricola De re metallica.djvu/64

Haec pagina nondum emendata est

Postremo vena profunda habet originem & finem, caput & cauda, Origo quidem dicitur ea pars unde est orta, finis , in qua terminatur : caput uero,quam effert in lucem,cauda,quam in terra occultat, Verum metallici non necesse habent primam originem uenarum querere, quemadmodum Aegypti reges quondam ortum Nili querebant, sed ipsis satis est aliquam uena: partem inuenisse eiusque extensionem cognouisse: nam raro reperiri origo potest, item finis . Sed uena uersus quam mundi partem caput proferat, in lucem, aut caudam tendat, eius fundametum & tectum indicant : hoc etiam pars pendens uocatur,illud iacens: fundamento autem uena nititur, tectum pars impedet itaqj cum descendimus in puteum, pars, ad qua uentrem uertimus,ucnac fondamcntum & fedes est: ad quam dorsum, tedum, Respondet autem aliquo modo caput fundamento, cauda tecto etenim si fundamentum in meridie fuerit situm,uena uersus meridiem caput profert in lucem: tectum uero, quia semper fundameto opponitur, tunc est in septentrionibus positum: ergo etiam uena caudam tendit ad septentriones : si fuerit profunda deuexa: similiter de oriente & occidente atque de partibus no principalibus earumque intermedrjs decernimus . Veruntamen cum uena profunda in terram descendens,sit aut recta, aut obliqua, aut torta, fundamentum obliquae facile discernitur a tecto : rectae uero non item: at tortae fundamentum uertitur & mutatur in tectumt & contra tectum in fundamentum; sed ea plerunque rursus fit recta uel obhqua