frugum & herbarum: ex earum pellibus pileoli & cubicularia fiunt stragula. Sequitur mus subterraneus, quem alij agrestem uocant. Seruius à Cicerone nitedulam putat nominari. De hoc Vergilius:
sæpe exiguus mus
Sub terris posuit domos, at horrea fecit,
Aut oculis capti fodere cubilia talpæ,
Inuentus cauis bufo, & quæ plurima terræ
Monstra ferunt.
Duplex autem est, minor scilicet & maior, ille non multo maior existit domestico mure minore: hic non multo minor domestico mure maiore: quin caudam ut ille longam habet ac crassam. Corrodit, imo exest, plane interdum consumit radices lupuli, pastinacæ, rapi, & reliquorum leguminum . Vastat messes: uerum ea pestis non semper in terra latet, sed nonnunquam egreditur, etsi rarius. Contrà rana uenenata, quam metallici nostri ex ignis colore qui insidet ei, w_uei/fr<25>on , suo tamen uocabulo nominant , in saxis perpetuo quasi condita & sepulta latet. Altius intra terram gignitur, & reperitur modò in uenis, uenulis, saxorum commissuris , cum hæ excauantur: modo in saxis ita soli dis, ut nulla foramina, quæ uideri possint, appareant, cum cuneis diuiduntur. Quo sanè modo & Snebergi & Mannisfeldi fuit inuenta. Ea ex subterrane is cauernis elata in lucem primò turget ac inflatur, mox de uita decedit: talis etiam rana crebrius reperitur in Gallijs Tolosæ, in saxo arenaceo rubro, candidis maculis distincto, ex quo molæ fiunt: quocirca id genus saxa omnia, prius molas ex eis faciant, perfringunt : quae ni fecerint ranæ, ubi cum molæ uersantur, concaluerint, inflari solent , & disruptis molis frumenta ueneno inficere. Spondylis aunt uermis intra terram reperiri solet, ita circa radices conuolutus ut uerticilli, quod Græci <25>_o/ndulon uocant , speciem præ se ferat: unde nomen inuenit. Ei longitudo & crassitudo minimi digiti: caput rubrum , reliquum corpus album , nisi quod superne sit aliquantum nigrum, ubi cibo, quem sumit, turget: quæ hortorum pestis, cùm nec careat pedibus, nam sex habet, nec serpat, tamen Plinius scribit, genus id serpentis est radices herbarum totas consumit , fruticum corticem, quo radices eorum obducuntur, tantum abrodit: quinetiam edit radices cucumeris asinini, chamæleontis nigri, centauri, peucedani, aristolochiæ, uitis syluestris: cum aliud animal eas non attingat. Sed uermis quadrupes, qui in Maio natus in agris currit, item crassus & longus minimum digitum, ut pulices terreni, in leguminibus orti, supra terram uiuit. Ei corpus molle, nigror splendidus, gracilis isthmus: posterior corporis pars pectori adhæret: cùm in manus sumitur, eas pingui liquore inficit, pellit urinam, sed unà sanguinem. Ascarides etiam , qui sunt uermes parui, non unius & eiusdem coloris: nam alij candidi, alij lutei, alij nigri, sæpius aratro excitantur . Reperiuntur autem plures in unum alim locum congregati: hi uastant sata: etenim ualidas segetes radicibus subsectis enecant. At lumbricos, qui item intra terram gignuntur, & oculis carent, pluuiæ eliciunt. Concinne igitur Euclio Plautinus, solicitus de aula auro referta, inquit ad Strophylum:
Foras, foras lumbrice, qui sub terra erepsisti modò,
Qui modò nusquam comparebas, nunc quom compares, peris.