uerò carunculæ sunt maxillis & caudæ, qua parte corpori est agnata. Sanguinem tantummodo habet in corde, in oculis, in loco cordis superiore, & in uenis hinc ductis: at in his quidem perpaucum. Cerebrum paululum supra oculos positum, & cum eis continens est. Cute autem oculorum exteriore detracta complectitur quiddam quod uelut annulus æ eus tenuis pellucet. Membranæ multæ ac robustæ & quæ multo præstant his quæ cæteris sunt, distribuuntur in totum eius corpus. Totus dissectus diu spirat, quòd exiguus admodum motus adhuc in ipsius insit corde. Cum omnes corporis partes com trahit, tum uel maxime costas. Lienem qui conspici possit, nusquam continet. Aura uerò perhibetur ali: unde Ouidius non modo dulcis, sed etiam doctus poeta:
Id quo quod uentis animal nutritur & aura,
Protinus assimilat, tetigit quoscun colores.
Stellio etiam latet, figura similis est lacertæ, natura chamæleonti: nam rore tantum uiuit, & præterea araneis & melle. Eum Nicander a)ska/labon , Aristoteles a\skalabw/thn nominat. Etenim illius tergum guttis stellarum instar lucentibus pictum : ex qua re etiam apud Latinos nomen inuenit: at hoc differt à lacerta. Idem galew/ths à Græcis uocatur. Vt anguis exuit uere membranam hybernam tanquam senectutem: eam nisi præripiatur, deuorat. Quem momorderit stellio, stupor opprimit. In Græcia est uenenatus & pestifer, in Si− cilia innocens. Aduersatur scorpionibus: uitam agit in sepulchris, in cameris, in locis ostiorum & fenestrarum: in clusus in uitro uitam sine ullo cibo su pra semestre spacium ducere potest: eius oculi tantummodo intumescunt, ma li præterea nihil tum patitur. Latet præterea hybernis mensibus salamandra. Etenim hoc anno in Fe− bruario Snebergi maxima uis salamandrarum ex uicinis locis collecta, agglomerata in ultima cuniculi cuiusdam, quondam in Molebergum montem acti, tunc uerò instaurati, parte fuit reperta. Et proximo anno in Nouembri salamandra uiua ex fonte finitimæ syluæ per fistulas in hoc oppidum influxit. Pluuiæ aunt & subsens serenitas salamandras ex citant ex uenis, uenulis, commissuris saxorum : hanc quadrupedem, cui item lacertæ figura, Germani, quia propter crura breuia tarde graditur, Græco nomine mo/lghn appellant. Caput ei magnum, uenter lutei coloris, ut etiam ima caudæ pars: reliquum corpus totum alternis maculis nigris & luteis quasi stellatum distinguitur. Propter frigus ignem, non aliter ac glacies, extinguit: quo modo etiam oua serpentium in ignem camini coniecta, flammam solent extinguere: attamen tam ipsa oua quàm salamandra comburuntur . Salamandra aunt irritata saniem euomit lacteam : huic animali nec masculinum nec foemininum genus falso putant esse. Testudo etiam terrestris totam hyemem in terra latet, at graui somno pressa tempus sine ullo cibo traducit. Scarabei deni rutili, & grylli, qui potissimum noctu strident, aridam fodiunt terram, ut in eius cauernis cubent æstate: grylli domestici etiam hyeme. Nam scarabei ante autumnum , imò prius intereunt quam tota æstas effluxerit: grylli agrestes ante hyemem, ut etiam aranei nigri, qui similiter habitant in terræ rimis. At scolopendra in truncis arborum, aut in lignis supra terram locatis, aut in palis terræ infixis, unde nomen inuenit, cùm putrescunt, & gignitur & uiuit: quibus amotis aut commotis egredi−