duxerint, nullam adhibent sæuitiam: sed eos tantummodo odorantes, tamquam mortuos, quos odisse existimantur, relinquunt: ursi autem hominibus nostris noti sunt: multos enim regiones frigidæ gignunt, & quidem fuscos aut nigros: quorum duo sunt genera, magni & parui: hi facilius arbores scandunt , & in tantam magnitudinem, in quantam illi, nunquam crescunt. Vtri comedunt carnes, mel, fructus arborum , herbas. Mysia uerò albos ursos gignit, qui pisces, ut lutra & fiber, capiunt. Latet etiam in terra hybernis mensibus lacerta: quan quam fuerunt qui negarent eam semestrem uitam excedere: reliquis aunt anni temporib. plerun in rubetis & spinetis solet uersari: ei quadrupedi lingua bifida & pilosa: pedes humiles: uerno tempore uiridis color: æstiuo nonnihil pallidus. Latet lacerta Chalcidica, ex ærei coloris lineis, quibus tergum eius distinguitur, nominata. Eadem seps uocatur, quod uul nus, si quem momorderit, putrescat, & sanie male olente soleat manare: à lacerta uiridi non corporis figura differt, sed colore tantum. Latet lacerta aqua tilis, cuius uita est in aqua & in terra, sed crebrius in aqua. Gignitur in lacunis opacis, quæ in pingui solo sunt, & in quibusdam moenium fossis. Parua est, & hanc præterea habet ab alijs lacertis in colore dissimilitudinem , quae ipsa uel cinerea sit, uel in cinereo fusca. Testudinis aut salamandræ instar tardius ingreditur. Irritata si exarserit, elata, et quodam modo inflata, rectis pedibus insistit, & terribilis oris hiatu acriter oculis intuetur eum à quo fuerit lacessita: ma nat sensim lacteo & uiroso sudore us dum tota fiat candida. Imposita sa li caudam mouet ac effugere conatur: nam eum quia ualde mordet, non potest ferre, statim moritur: cùm alioqui uerberata diu uiuat. Latet chamæleon, in India & Africa natus: cuius, ut Aristoteles scribit, corpus in lacertæ figuram est formatum . Eius uerò, ut piscium , & latera deorsum ducta & directa cum uentre iunguntur , & spina lateribus imminet. Facies simillima simiæ, quam Cebum uocant. Cauda prælonga, quæ in tenue desinit, & lori modo permultis implicatur orbibus. Quum steterit, altius quàm lacerta abscedit à terra. Crura non aliter ac lacerta inflectit: singuli eius pedes diuisi sunt in binas partes: quæ talem inter se habent situm, qualem pollex ad reliquam manus partem ei oppositam. Quin etiam hæ ipsæ partes singulæ paululum in digitos quosdam diuisæ sunt: priorum quidem pedum interiores tripartito, exteriores bipartito: posteriorum uerò interiores bipartito, exteriores tripartito. Digiti præterea unguiculos habent similes unguibus animantium, quibus sunt adunci. Totum corpus crocodili instar asperum. Oculi in recessu cauo positi prægrandes, rotundi, obducti cute simili reliqui corporis cuti: in quorum medio exigua relicta est regio, qua uidet: eam nunquam cute operit. Oculum uersat in orbem, & aspectum quoquo uersus refert, at ita quod uult, cernit. Mutat colorem inflatus: cùm aliàs niger à crocodili colore non multum differat: & ut lacerta, pallidus sit, nigris tamen, ut pardus, maculis est uarius. Fit autem mutatio coloris totius corporis. Nam & oculorum & caudæ color non aliter ac reliqui corporis mutatur: motus eius, ut testudinis, admodum tardus est. Pallescit cum moritur, & uita defuncto idem color insidet. Gulam & asperam arteriam eodem situ continet quo lacerta. Carnem nusquam habet nisi in capite & maxillis, cætera membra carent ea, Exiguæ
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/512
Haec pagina nondum emendata est