At ob hanc causam & uarietatem pelles eius sunt preciosæ. Multa frumenti grana in specum congerit , et utrin dentib. malas emm amplas habet at laxas, mandit. Quare nostri hominem uoracem huius animantis nomine appellant, tanquam sciurus priorib. pedibus tum aures & os demulcet, tum cibum sumit: in eos erectus, posteriorib. & clunibus insistens edit. Ager Toringiæ eorum animalium plenus ob copiam & bonitatem frumenti , ne Misenæ eorum expers est: nam in tractu Pegano & Lipsiano reperiuntur . Criceto minor est uormela, & magis uaria. Etenim præter uentrem, qui item niger est, totum corpus albis, subluteis, rutilis, obscure fuluis maculis decoratur. Cauda etiam, quæ longa sefquipalmum, habet pilos cinereos cum candidis permistos, sed extrema parte nigros. Hactenus dixi de murium & mustelarum ac cognatorum animalium generibus, quorum maxima pars succedit cauernas subterraneas: nunc de histrice dicam, qui item in specus secedit, sed æstiuis, ut Albertus scribit, mensibus: id facit contra morem cæterarum animantium. Eum Græci quidam a)kanqo/xoiron uocant, quòd & similitudinem gerat speciem porci bimestris, & spinis erinacei instar hirsutus sit: attamen caput habet leporino similius: aures humanis, pedes ursinis. Iuba ei est superiore parte erecta & priore cana, tubercula cutis, quæ ex utra oris parte sunt, setas longas & nigras continent ex eis natas: quin reliquæ etiam setæ sunt nigræ. Primæ spinæ à medio oriuntur dorso & à lateribus, sed longissimæ à lateribus, sed longissimæ à superiore eorum parte. Quæ singulæ partim nigræ, partim candidæ sunt: longæ duos, uel tres, uel quatuor palmos, quas, si quam do libitum fuerit, ut pauo caudam erigit, ingressurus in caueam demittit: irritatus iracundia cum cutem intendit, missiles in ora urgentium canum infigit, aut tanto impetu iaculatur ut in ligno figat. Dentes, ut lepus, quatuor habet longos, duos superiore parte, & duos inferiore. Noctu uigilat, interdiu dormit. Vescitur pane comminuto , pomis, pyris, rapis, pastinacis, bibit aquam , sed cupide uinum dilutum. Hoc animal gignit India & Africa, unde ad nos nuper allatum est. Vrsi præterea se hyemis tempore in specuum latebras, quas locus ipsis suppeditat, conijciunt: quòd si nullas suppeditet, eas prioribus pedibus pro manibus usi, faciunt ex ramis & fruticibus congestis & ita tonstructis ut non recipiant imbres, in quæ latibula supini irrepunt. Timent enim de suis uestigijs, quòd in solo impressa eos uenatoribus prodant. Mares autem quadraginta dies, foeminæ quatuor menses se occultant latehris: quo tempore candidam informem carnem & pariunt, & lambentes sensim in propriam formant figuram: quod non ignorauit Ouidius qui canit Nec catulus partu, quem reddidit ursa recenti, Sed male uiua caro est: lambendo mater in artus Fingit, & in formam, quantam capit, ipsa reducit. Abditi primum iacent & arctius dormiunt ad dies quatuordecim, multuntam graui somno fiunt pingues: deinde resident, & priores pedes sugentes uitam ducunt. Ex latibulis uerò rursus prodeunt uere: mares ualde pingues, foeminæ non item, quod pepererint eo tempore, aluum astrictam soluunt aro herba deuorata. Etsi uerò ursi sunt auidissimi cædis, tamen ursæ in homines si prostrauerint se, & os ad terram uerterint, ac aerem spiritu non
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/511
Haec pagina nondum emendata est