Venator capta marte superbus adest. Ei magnitudo felis, sed paulo longior est: crura uerò habet breuiora, item breuiores ungues. Totum eius corpus pilis in fuluo subnigris uestitur, excepto gutture, quod candidum est. Hæc mustela, similiter at proxima, ingreditu domos & necat gallinas, ea rum sanguinem exugit, & oua exorbet. Quartum mustelæ genus item syluestre, in arboribus uitam uiuit, quod etiam uocabulo martis appellatur. Ea mustela syluas insolenter & raro deserit: at in hoc differt à proxima superiore mustela: & insuper quod guttur eius lutei sit coloris, & quod reliqui corporis pilus magis sit obscure fuluus. Huius duo genera quidam esse censent: unum quod in fageis syluis uersatur: alterum quod in abiegnis, at id sanè est aspectu pulchrius. Quintum mustelarum genus omnium pulcherrimum & nobilissimum est, quod Germani zobelam uocant: in syluis, ut martes de qua iam dixi, degit, ea paulo minor, tota tamen obscure fulua, præter guttur, quod habet cinereum. Mustelæ horum trium generum bonitate cæteris omnib. eo magis præstant , quo plures pili candidi cum fuluis permisti fuerint. Zobelinæ autem pelles precij maioris sunt panni auro texti. Etenim comperi optimas quadraginta numero, tot emm uno fasciculo colligari & unà uendi solent , plus quàm milibus nummûm aureorum uenisse. Omne aunt mustelarum genus ira in citatum graue quiddam olet, sed maxime id quod Germani iltiß appellant: omnis præterea mustelæ stercus aliquantum redolet muscum . Noerza aunt , quæ item in syluis uersatur, magnitudine est martis: pilos uerò habet æquales, & breues, at colore ferè similes lutræ pilis: sed noerzæ pelles longè lutræ pellibus antecellunt: at hæ etiam præstant si pili candidi cum reliquis fuerint misti. Reperitur hoc animal etiam in uastis & densis syluis quæ sunt inter Sueuum & Vistulam. Etsi uerò mustelæ omnes nec hybernis latent mensibus, ne subeunt terram, tamen earum formas expressi singulas, quod id, ut arbitror, rerum naturalium studiosis utile sit futurum. At uiuerra quæ cuniculos ex specubus exturbat, paulo maior est mustela domestica. Color ei plerun in albo buxeus. Audax hoc animal & truculentum , ac omni ferè animantium generi infensum at inimicum natura sanguinem earum quas momorderit ebibit, carnem non fermè comedit. Istius ferme ferocitatis est etiam agri uastator & Cereris hostis hamester, quem quidam Cricetum nominant: incolæ Palestinæ quondam Græce a)rktomu_n uocarunt: et quidem iccirco d generis & murini sit, & ursini, cum erectus posterioribus pedibus insistit ob uentris nigrorem esse uideatur: existit iracundus & mordax adeo ut si eum es incaute persequatur, soleat prosilire, & os equi appetere: & si prehenderit , mordicus tenere. In terræ cauernis habitat, non aliter at cuniculus, sed angustis: & idcirco pellis, qua parte utrin coxam tegit: à pilis est nuda. Maior paulo domestica mustela existit: pedes habet admodum breues. Pilis in dorso color est ferè leporis: in uentre niger, in lateribus rutilus, Sed utrun latus maculis albis, tribus numero distinguitur. Suprema capitis pars, ut etiam ceruix, eundem , quem dorsum, habet colorem , tempora rutila sunt, guttur est candidum : caudæ, quæ ad tres digitos transuersos longa est, similiter leporis color. Pili aunt sic inhærent cuti, ut ex ea difficulter euelli possint. Ac cutis quidem facilius à carne auellitur, pili ex cute radicitus extraliantun .
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/510
Haec pagina nondum emendata est