fere media nidum pilei instar ex folijs arborum facit, ut aqua, si quando ea stillauerit terra, extrinsecus defluat, ipse siccus intus in nido cubet: ad alterum etiam cauernæ latus habet foramen, per quod ex ea, cum auellanæ nuces effodiuntur, effugere possit. Mus aunt araneus ueluti reliqui mures domestici, non latet in terra: qui ex eo, quod uenenum morsu, sicut araneus, inserat, apud Latinos nomen duxit: apud Græcos uerò, qui muga/lhn uocant, ex eo quod magnitudine, ut Aetius, qui breuiter eum describit, autor est, muri sit æqualis, colore mustelæ similis: hoc est in fusco subrufus, excepto uentre , qui ex cinereo albicat, rostellum habet longiusculum: in utra maxilla dentes in bifidos mucrones desinunt: quare animantes ab eo morsæ quadrifida uulnera accipiunt: ocellos habet minutulos & nigros: caudam breuem, & in ea breuissimos pilos, eius morsus in calidis regionibus plerun est pestifer, in frigidis non est: sed ipse diuulsus, aut dissectus, & uulneri impositus proprio ueneno medetur: hunc captum feles interimunt, ab eius ueneno abhorrentes non mandunt: ut nec murem maiorem : qui, tametsi etiam ipse hyeme non latet, tamen in ualle loachimica ex proximis domicilijs in cuniculos ingreditur, & in his uersatur: alioqui hyberno etiam tempore in domibus nostris solet uagari: mole corporis mustelæ minimæ magnitudinem fere assequitur & exæquat: pilis est subnigris: cauda procera, nec admodum gracili, nec prorsus nuda pilis. At in terra latent aliquot mustelarum genera: nam plura sunt: est emm mustela domestica, quam Græci gos\lhn , Germani ex sono m edit, uiselam nominant . Ea plerun est in dorso & laterib. rutila, raro subfulua: in gutture & uentre semper candida : quin nonnunquam tota candida reperitur, quanquam rarius. Corpus habet tenue, & in longius ductum : caudam breuem , primores dentes breues, non sicuti mus, longos, appetens est seui. Catulos nuper natos, quia ab hominib. et nonnullis alijs animantib . eis periculum metuit, singulis dieb. oreprehensos aliò transfert . Persequitur mures, depugnat cum serpentibus, sed ut à ueneno tuta sit, prius edit rutam . Vbera uaccarum mordet, quæ primum in tumore fuerint, mustelina pelle perfricata sanantur : Hæc mustela, si nostræ domi uiuit, etsi habet suas cauernas, non diu ac multum se condit : si ruri, hyberno tempore in specub. latet. Secundum mustelarum genus Germani iltiß nominant ex Græco uocabulo i)/ktis , quo erudita illa gens appellat syluestrem mustelam : id uerò habitat in riparum cauernis, ubi lutræ & fibri more pisces captos comedit: & uersatur in syluis, ubi prehendit aues: in domibus, ubi gallinas: quare Plinius eam esse domesticam diceret: quarum sanguinem exugit: sed ne clamare possint, earum capita primo mordicus aufert. At etiam earundem oua, quæ furari solet, ac multa in unum congerere , exorbet. Aliquanto maior est mustela domestica, breuior, sed crassior ea syluestri, quæ martes uocatur: pilos habet inæ quales & non unius coloris. Etemm breues subfului sunt: longi , nigri: qui sic ex multis corporis partibus eminent , ut distinctæ nigris maculis esse uideantur : attamen circa os est candida: cum grauiter exarserit, male olet. Quocirca nostri uilissimum quod scortum, & maxime foetidum, pellem huius ictidis solent nominare. Tertium mustelæ genus etiam syluestre, in saxorum rimis & cauernis cubat, quod à Martiale martes, à Germanis martarus nominatur. Martialis uersus hic est in libro decimo Epigram. ad Maternum,
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/509
Haec pagina nondum emendata est