cibum in priores pedes, quibus ut mures utitur pro manibus, sumit: posteriorib. et clunibus insistit: uescitur uerò faginis glandibus, castaneis, nucibus auellanis, pomis, & similib. fructibus. Hyeme uerò conis abietis, piceæ, tedæ, aliarum arborum . Vtri uerno tempore pariunt , & pullos, si quis manum in nidum immiserit, in alium , nam faciunt plures, transferunt . Vtrorun carnem tenues comedunt: diuites, d gustatum sapore quodam ingrato commoueat , raro mandunt . Vtri quan in arborib. uersantur, se tamen hyeme non condunt . At gliribus cum hyberno tempore latent, pro cibo somnus: at per id temporis pinguescunt. Quare recte de glire scripsit Martialis,
Tota mihi dormitur hyems, & pinguior illo
Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
Eius autem caro dulcis. Etsi uerò glires uiuunt in syluis, ut non immerito de eorum penuria in Fundanio, uel De admirandis Varro his uerbis conra tur, Glis nullus est in sylua mea: tamen ueteres gliraria habebant. Quæ qualia debeant esse, idem Varro libro tertio De re rustica tradidit. Et hodie in quibusdam locis syluestribus incolæ fodiunt tellurem , ut in eius cauernis glires inhabitare, & quando uelint eos capere, & in cibo uti possint. Apud Ro manos uerò gliribus uiuarijs in dolijs Fuluius Hirpinus instituit, ut Plinius scriptum reliquit. Mus autem Ponticus, quem hodie uocant Hermelam, hyeme solum in cauis latet arboribus, ut suprà dixi. Est uerò totus niuis instar candidus, excepta cauda digitum longa: eius enim dimidia pars, & quidem inferior, nigerrima. Huic animanti magnitudo sciuri. Persequitur mures & aues quibus uescitur. Eius pelles in preciosarum numero habent: ut etiam mu ris m Lassicium uocant: is in cinereo candidus est, nec duobus digitis cras sior. At mus Noricus, m Citellum appellant, in terræ cauernis habitat. Ei corpus ut mustelæ domesticæ, longum & tenue: cauda admodum breuis: color pilis, ut cuniculorum quorundam pilis, cinereus, sed obscurior. Si cut talpa caret auribus, sed non caret foraminibus, quibus sonum ut auis recipit. Dentes habet muris dentium similes. Ex huius etiam pellibus, quanquam non sunt preciosæ, uestes solent confici. Subit etiam terræ cauernas mus Pannonicus, cui color subuiridis, species mustelæ, magnitudo muris. Sorex quo mensibus hybernis se condit in terra, in quam cauerna ad pedum ferè trium altitudinem descendit: effossus & in sole expositus, ut cæteræ animantes, quæ totam hyemem dormiunt, sensim se mouens euigilat: ei dodrantalis longitudo: color æstate rufus, fusco mistus, autumno cinereus: aures, ut Plinius scribit, pilosæ: caudæ caulis infima parte setosus: nec enim totam habet, ut sciurus, uillis confertam et plenam: quinetiam aurium pili sunt perexigui: hic mus syluestris arbores, sicuti glis & mus Ponticus, & sciurus, scandit: semina pyrorum comedit, & nuces auellanas: quare apud Germanos ex corilo nomen inuenit. At alter mus syluestris sorice breuior est, etenim semipedalis: color dorso & lateribus murinus, uenter albicat: is sub fruticibus terram fodit ad duûm pedum altitudinem: in ultimam cauernæ, ad pedes quatuor longæ, partem congerit omne genus glandium , at nucleos cera sorum & prunorum , aliorum fructuum , sed maxime nuces auellanas, & quidem optimas: unde etiam ipse ab istius generis nucibus nomen traxit: in cauerna