strum quoddam, cæteri ea quæ congesserunt, conijciunt, & sic onustum, cauda mordicus apprehensa , in specum trahunt, & quasi quodam modo inuehunt: ex quo euenit, ut per id temporis detrito dorso esse uideantur. Ita posteaquam cubilia in specu strauerint, ipsum aditum at os eius sarmenns & terra obstruunt & obturant, ut tuti à uentorum ui, ab imbribus, à frigore esse possint. Tam autem arcte & grauiter dormiunt, ut effossi & extracti non excitentur antequam in sole expositi uel ad ignem locati concaluerint. Hic mus cognomen ex Alpibus, in quibus nascitur, traxit: color ei est aut fuscus, aut cinereus, aut rutilus: magnitudo ferè leporis: muris species ac figura, ex qua mus dicitur. Attamen mutilas habet aures & quasi decurtatas: priores dentes longos & acutos: caudam amplius duos palmos longam , pedes breues & uillis superius refertos: digitos pedum ursinis similes: ungues longos, quibus alte effodit terram: posterioribus pedibus non secus ac rursus ire solet, ac interdum ingredi bipes. Si cibus huic animanti datur, eum in priores pedes sumit, ut sciurus: ut idem sciurus & simia erectus us eo in clunibus residet quoad ipsum comederit. Vescitur non modo fructibus, sed etiam pane, carne, piscibus, iure, pulmento: cupide uerò lacte, butyro, caseo, quæ cum mandit , oris suctu sonitum sic uti porcellus edit. Multum dormit: at cum uigilat, semper aliquid agit, stramina, fSnum, linteola, ralla cubili suo importans: quibus os ita complet, ut nihil amplius capere possit: reliquum pedibus accipit & trahit. Cum irritatus exarserit iracundia, acriter mordet. Si quando inter se colludunt mures Alpini, ut catelli clamorem faciunt. Cum è cauerna montiuagi egrediuntur ad pastum, ex eis unus aliquis remanet iuxta illius aditum, quàm potest diligentissime & longissime prospiciens. Is cum uel hominem, uel armentum, uel feram uiderit, sine mora clamat: quo audito undi omnes ad cauernam concurrunt. Eorum autem uox fistulæ acutæ & lædentis aures similis est: qua & mutationem aeris significant, & sibi quid aduersi accidere. Dorsum ualde pingue habent , quum cæteræ corporis partes sint macræ: quanquam hæc uere nec pinguitudo nec caro dici potest: sed, ut mammillarum caro in bubus, inter eas est medium quiddam. Illud ipsum utile est puerperis, & his quæ ex utero laborant: quibus etiam eorum prodest pinguitudo. Vigilias præterea tollit. Glires etiam hyeme non solum in cauis arboribus, de qua re suprà dixi, sed in terræ latent specubus. Glirem autem Aristoteles e)leio\n nominat, cinereus, ut Alber tus scribit est, excepto uentre, qui albicat. Ab eo dissert bestiola paulo minor: quam alij Græci hac de causa kamyi/ouron uocarunt , quod uertat & sursum uersus inflectat caudam: aliqui uerò ski/ouron , quòd cauda sua uillis uestita & conferta, quasi flabello corpus soleat inumbrare : aliqui m<25>_ ski/ouron , quòd præterea similitudinem quandam gerat, speciem muris: sicut etiam sciurus Fennicus, qui non cauda, non figura & liniamentis totius corporis, non magnitudine, non moribus, sed solo colore differt à nostrate sciuro: nam in candido cinereus est, cum sciurus nostras sit aut rutilus, aut niger: attamen in ea Sarmatiæ parte, quam hodie Poloniam uocamus, inuenitur cui rutilus color mistus cinereo. Vtri autem sciuro, hoc est tam Fennico quàm nostrati, duo inferiores dentes sunt longi: uter cum graditur, demissam caudam trahit: quum uescitur,
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/507
Haec pagina nondum emendata est