metum se in globum concludat, ut se spinis undi possit defendere, permingit, eo modo suffocat. Etenim propter urinam in ipsius os influentem spiritum ducendi nullam habet potestatem. Ea uerò uulpis, quæ canis mediocris ma gnitudo est. Color aunt sæpe rutilus, priore tamen parte canescens: raro can didus, rarius niger. Fiber etiam & lutra egrediuntur ex riparum cauernis, in quibus latent, & se in fluminibus mergunt, ac pisces capiunt quibus uescuntur: sed fructus quo & cortices arborum comedunt. Lutra autem à lutando appellatur. Frenter enim se lauat cum capiendi piscis causa se in aquas, imò sæpe in earum profundum, penitus immergit: quan Varro hoc uocabulum à Græcis fluxisse, & lytram iccirco nominatam putat, quod succidere dicatur radices arborum in ripa, at eas dissoluere: ad tantum autem fere spacium sub aquis natat & currit antea rursus emergens aerem spiritu ducat, ad quantum arcus intentus sagittam potest emittere: m aerem si ducere nequit, ut cæteræ animantes gradientes, suffocatur. Corpus eilatius & longius fele, pedes breues, dentes acuti: à fibro cauda, posteriorib. pedibus, pilis differt. Nam lutra caudam habet longam & reliquarum quadrupedum similem: fiber piscis: squamis tamen non obductam, admodum pinguem, la tam ferè palmum, longam dodrantem. Is si iacet in gradibus, caudam & po steriores pedes demittit in flumen cum frigoribus non conglaciat: si natat, cauda mota quasi remigare solet. Lutræ autem pedes omnes caninis sunt similes: fibri priores caninis, posteriores anserinis. Etenim membranæ quædam digitis sunt interiectæ: ita hi ad natandum, illi ad eundum magis nati apti: nam in aqua & in terra uiuit. Fibri uerò pilus est in cinereo candidus & inæqualis: ubi enim à breuibus duplo longiores existunt: sed lutræ fuscus nonnihil ad castaneæ colorem deflectit, & breuis ac æqualis est, utri uerò nitidus, & mollis, quare utrius pellibus concisis fimbrias uestium ex pellibus nobilibus confectarum, solent exornare: quanquam lutræ pelles longè præstant fibri pellibus: attamen fibrorum quo pelles inter se multum differunt colore: nam aliæ magis aliæ, minus ad nigrum accedunt, quædam ad rufum: nigriores quidem longe cæteris præstant, minus nigri medium locum tenent, subrufi sunt deterrimi. Fiber autem in primis prouidus est & solers: etenim fruticibus & arbusculis dente, tanquam ferro, resectis ante riparum cauernas construit paruas quasdam casas, & in ijs duos tresúe gradus, quasi quasdam cameras: ut cum aqua fluminis crescens inundauerit ripas, possit ascendere cum decrescens resederit, descendere. At etiam cum arborem iam ferè secuit, quoties ictum facit, rotiens suspiciens considerat num sit casura. Timet enim ne, si eo ictu concidat , ab ea, priusquam recedere de loco possit, incautus opprimatur. Nec uerò minus est constans in proposito quàm solers: nam quam arborem ad ripas primo elegit secandam, eam non mutat, etiam si longo temporis spacio dissecare non possit. Hoc animal uocem infantis instar mittit: ipsum aunt uenamur non modo propter caudam qua uescimur, & pellem qua uestimur, sed etiam propter testes, quibus ut medicamentis, utimur: præsertim Ponticis: maximam enim uim habent: Eos testes, castorea medici nominant. Fibrum enim Græci uocant ka/sora. Sed fiber autore Varrone dictus ab extrema ora fluminis dextra & sinistra, qua maxime solet uideri:
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/504
Haec pagina nondum emendata est