arboribus, siue in montibus latuerint, ea de causa uerno tempore deplumes solent conspici . Satis multa, et fortassis plura quàm instituta ratio postulabat, dixi de his animantibus quæ caloris frigorisúe uitandi causa non subeunt terræ ne rimas ne foramina, ne speluncas . Quanquam quæ dicta sunt, ita apte natura cum his quæ sequuntur cohærent, ut distracta uix possint satis commode explicari. Igitur animantium , quarum gratia potissimum hunc scribendi laborem suscepi, tria sunt genera. Quædam enim uel noctu uel interdiu subeunt terræ cauernas, at in eis delitescunt , dormiuntúe: sed pleræ omnes etiam hyeme egrediuntur ad pastum capescendum: quædam certo anni tempore subterraneas succedunt cauernas, & in eis graui somno pressæ alit menses consumunt : quædam ferè perpetuo occulte in terra latent. Primi generis non solum terrenæ sunt, sed etiam uolucres: uerum terrenas primò perse quar. Earum aunt in numero habentur homines cauernas succedentes , qui ex eo nominantur Troglodytæ: quorum alij eas cauernas subeunt caloris uitan di causa, ut qui in Africa habitant ad mare rubrum, & Syrticæ gentes: alij fri goris, ut qui in Asia post Caucasum montem incolunt planiciem septentriones uersus sitam, & Scythicæ gentes , & syluestres homines, qui in Scandiæ regione Scricfinnia noctu nautis infesti sunt: quos ij rogis ardentibus abigunt. In Armenia etiam maiore, ut Xenophon optimus author scribit, sunt domus subterraneæ, quarum ostium putei instar angustum est, inferior pars lata, aditus iumentis sunt fossiles, homines descendunt gradibus. Quin in Te nedo insula piscatores hodie rupium speluncis pro domibus utuntur : ut quondam Cacus latro spelunca inter Auentinum montem & salinas Facies quam dira tegebat Solis inaccessam radijs: ut Sybilla Cumæa antro illo ad Auer num lacum tam musiuo opere insigni quàm uaticinationibus nobili. Et Circe, mulier cantionibus clara, habitauit, )n <25>_e/ i glafuroi_si , ut Homerus canit. In Sedunis etiam in tractu Sittensi ad Bremisam pagum ex rupe excisa sine ullis tignis & trabibus ligneis formatum est integrum coenobium, hoc est, templum, cubicula, conclaue, culina, cella uinaria. Similiter in altis montibus conspiciuntur arces subterraneæ: ut quæ in Alpibus Couolum nominatur, in quam nec equites nec pedites possunt ascendere , sed cùm homines, tum omnia ad uiuendum necessaria ad ipsam attrahuntur: quæ in præcipiti Siciliæ rupe, non longe ab Eryce monte existit, cum Drepano promontorio coniuncta ponticulo, quo solo adiri potest: quæ in Saxonia inter Blancheburgum & Halberstadum est: quæ in Toringia inter Vimariam & Blanchenhainam prope Mellingum pagum: illius nomen est Reinesteinum uetus, huius Pufhardum, at ea distat à Vimaria quatuor milib. passuum: utra ab habitatoribus nunc deserta est & uacua: utra habet in saxo incisam hypocausta, conclauia, scamna, stabula, præsepia, ianuas, fenestras: Saxonica uerò etiam templum, supra quod incolæ extruxerunt speculam, quæ sola subiecta fuit sub aspectum. Hoc templum testudinis figura, & pila media rotunda insigne est: cætera omnia sunt quadrata. Ipse mons Saxonicus præceps est ex omni parte, præter eam qua ascenditur: in cuius planicie excelsus collis clementer assurgit, qui qua parte planiciem spectat, fossa satis alta & lata circumdatur: ex huius collis saxo arenaceo, nonnihil rubro, exciso forma−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/502
Haec pagina nondum emendata est