Restat uitrum , cuius consectura propterea huc pertinet, quod ex succis quibusdam concretis , & sabulo, uel arena ui ignis & arte subtili exprimatur: & quid expressum, ut succi concreti & gemmæ , at lapides quidam , transluceat: ut lapides liscentes & metalla fundi possit: sed primò mihi dicendum est de materia, ex qua uitrum conficitur : deinde de fornacibus, in quibus conflatur: tum de eius conficiendi ratione. Confit aunt ex lapidibus liscentibus & ex succis concretis , aut ex aliarum rerum succis, qui cum his naturali cognatione iunguntur. Lapides quidem liscentes, si fuerint candidi & translucidi, cæteris præstant : quib. de causis ad crystallos primas deferunt : ex his. n. fractis in India fieri uitrum tam translucida facilitate præcellens , ut nullum cum eo comparari possit, autores esse Plinius scribit: secundas tribuunt lapidibus, qui, tametsi eis duricia crystallorum non sit, tamen simili modo candidi sunt & translucent : tertias dant his lapidibus candidis , qui translucidi non sunt. Eos aunt oens prius urere necesse est: postea pilis subiectos sic frangere & comminuere , ut inde sabulum fiat: tum cribrare: quocirca, si tale sabulum uel arena, se uitrarijs ad ostia fluminum ostendit , eos urem di & tundendi labore leuat. Quod uerò ad succos concretos attinet, primæ deferuntur nitro: secundæ sali fossili candido & translucido: tertiæ sali, qui conficitur ex lixiuio; ex cinere anthyllidis, aut alterius herbæ salsæ facto. Sunt tamen qui huic sali, non illi, secundas tribuunt . Verum sabuli uel arenæ, ex lapidibus liscentibus confectæ , portiones duæ cum nitri uel salis fossilis, aut ex herba sal
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/490
Haec pagina nondum emendata est