Sed pyritæ atramentosi , qui in numero mistorum sunt, ut aluminosi urantur, aquis diluantur , dilutum coquatur in cortinis plumbeis donec densetur in atramentum sutorium. Quan ex his alumen & atramentum sutorium plerun confiunt: nec mirum: succi enim sunt cognati, & in hac re solum diffe runt, quod illud minus, hoc magis sit terrenum. Istiusmodi autem pyritæ, si quid metalli in eis inerit, item in fornacibus excoquantur. Eodem modo ex alijs mistis atramentosis at metallicis conficiatur atramentum sutorium et metallum. Quinetiam si uenæ pyritis atramentosis abundauerint, quidam metallici non magnas arbores medias diffindunt, eas rursus in partes secant tam longas quam latæ sunt fossæ latentes & cuniculi, in quibus eas transuersas collocant: quoniam uerò ipsas stabilitatis ergò sic humi sternunt, ut pars lata sit prona: teres, supina: inferius quodammodo committi possunt, superius non possunt: intermedium spacium uacuum pyritis complent, & ijsdem ac lignis pyritas comminutos superinijciunt, ut ingredientibus & egredientibus, iter planum & æquabile explicent. Hi pyritæ, cùm fossæ latentes uel cuniculi stillant aquis, ipsis madefacti ex se gignunt atramentum sutorium, ei cognata: cum aquæ cessant destillare, ipsum siccatur & durescit, & è puteis unà cum pyritis nondum aqua resolutis tractum, uel è cuniculis cuectum con ijciunt in cupas uel lacus, & aquis feruentibus superfusis atramentum resoluunt, at pyritas diluunt : quod dilutum uiride in alias cupas aut lacus transfundunt, ut limpidum & purum fiat: id deinde in cortinis plumbeis coquunt donec spissetur: mox in uasa lignea infundunt: ubi ad restes, uel arundines, uel surculos adhærens in atramentum sutorium uiride concrescit. At sulfur conficitur ex aquis sulfurosis, ex uenis sulfureis, ex mistis item sulfureis, aquæ quidem ingerantur in cortinas plumbeas, & coquantur donec densentur in sulfur. Ex hoc plerun & squama ferri concoctis , ac in urceos transfusis, at postea facticio sulfure luteo obductis fit aliud sulfur facticium, quod caballi num nominamus. Venæ uerò, quæ ferè constant ex sulfure & terra, ex alijs fossilibus raro, coquantur in uentrosis ollis fictilibus. Ipsæ fornaces duarum capaces in tres partes sint distributæ: quarum infima alta pedem à fronte habeat os, quo inspiretur: superius tecta sit laminis ferreis, latera uersus perforatis: quas bacilla ferrea sustineant , spsæ uerò ligna in fornacem imposita: media pars alta sit sesquipedem: quæ item os habeat à fronte, ut ligna in fornacem immitti possint: superius habeat bacilla, super quæ fundum ollæ cuius statuatur: suprema alta sit ferè duos pedes: sed ollarum quæ item alta duos pedes, & crassa digitum: quæ sub ore habeat narem longam, uerum angustam: quæ tegatur operculo item fictili sic facto, ut os ollæ tegat, & in eo aliquantum includatur. Ad binas quas id genus ollas opus est singulis ollis eiusdem magnitudinis & formæ, cuius illæ sunt: sed hæ naribus care− ant, tria uerò habeant foramina: quorum duo, quæ sunt sub ore, duas duarum ollarum nares recipiant: ex tertio, quod est è contraria eius parte ad fundum , effluat sulfur: singulæ fornaces binis ollis, quibus nares sunt, in cas impetis tegantur laminis ferreis luto crasso digitos duos oblitis, eis totæ comdantur, relictis tantummodo duobus uel tribus spiramentis: ollarum etiam ora ex eis emineant. Extra quan fornacem ad alterum eius latus collocetur olla, uacans nare: in cuius foramina illarum duarum nares penetrent , ea lateribus, ut im−
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/485
Haec pagina nondum emendata est