Hactenus de nitri conficiendi rationibus, quæ non minus ac salis uariæ & multiplices sunt, dixi: nunc dicam de ratione conficiendi aluminis, quæ nec ipsa uniusmodi et simplex est. Etenim fit ex aqua aluminosa decocta us dum densetur in alumen, uel ex diluto aluminoso, quod ex id genus terra, uel saxo, uel pyrite, uel alio misto, conficitur . Terra effossa primò tanta, quanta trecentis cisijs uehi potest, conijciatur in duo castella: deinde aquis in ea deriua tis, &, si atramenti sutorij particeps fuerit, urinis puerorum impubium super fusis diluatur. Operarij autem quotidie sæpius uenam perticis oblongis & crassis commoueant , ut cum aquis et urinis permisceatur: tum turbine ex utro castello extracto dilutum excipiatur lacu, ex una uel duabus arboribus cauato. Si uerò locus aliquis talium uenarum copiam suppeditauerit, ipsæ statim non conijciantur in castella, sed primò conuehantur in areas, at cumulentur: quanto enim diutius aeri & pluuijs expositæ fuerint, tanto meliores fiunt. Nam in eiusmodi cumulis, aliquot post mensibus, quàm uenæ in areas fuerunt congestæ, nascuntur fibræ longè uenis bonitate præstantes: deinde uehantur in sex, pluraúe castella, longa & lata ad nouem pedes, ad quinque alta: mox aquis, in ea deriuatis, similiter diluantur: posteaquam a uæ combiberunt alumen turbinibus extractis, dilutum excipiat lacuna rotunda , lata
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/476
Haec pagina nondum emendata est