Pagina:Agricola De re metallica.djvu/475

Haec pagina nondum emendata est

magis purgetur, in ipsum infundantur libræ tres uel quatuor lixiuij, facti ex tribus cinereis rnei, uel assimilis portionibus, & una calcis ustæ, sed aqua non restinctæ. Verùm aqua, prius quàm infundatur, alumen fossile resoluatur: sint uerò illius libræ centum & uiginti, huius quin: paulo post dilutum uidebitur esse limpidum & cæruleum: sed coquatur us dum aquas, quæ subtiles sunt, exhalet: maxima salis postea cochlearibus ferreis exhauri endi pars in fundo cortinæ resideat. Succus autem transfundatur in cupam, in qua bacilla recta & transuersa sunt inclusa: ad quæ refrigeratus adhærescit: at, si multus fuerit, tribus quatuorúe diebus densatur in halinitrum : deinde dilutum, non congelatum effundatur, & reseruetur at recoquatur. Halinitrum uerò excisum, & co ipso diluto lauatum conijciatur in tabulas ut hoc destillet, ipsum exiecetur. Halinitrum certe ex diluto, pro succi, quem combibit n ultitudine uel paucitate, oritur multum uel paucum: ex lixiuio affuso, quod ipsum purgat, quodam modo purum & limpidum. Sed purissimum & translucidum, quod magis à sale purgetur, & crassitudinem exuat, hoc modo conficitur: quot amphoræ diluti infunduntur in cortinam, tot congij lixiuij, de quo iam dixi, affundantur: & in eandem cortinam conijciatur halinitrum factitium, quantum diluto & lixiuio dissolui possit: quàm primum mistura eficruescens spumauerit, transfundatur in cupam, in quam iniectum sit sabulum, de fluuio sumptum & lauatum: ea panno tegatur: mox turbine ex fundi foramine extracto mistura sabulo percolata excipiatur labro: deinde in eandem uel alteram cortinam infusa decoquatur, donec maiorem diluti partem exhalet. Veruntamen si quando ualde bullit & spumat, lixiuium paucum affundatur. Tum transfundatur in alteram cupam: in qua bacilla sunt inclusa: ad quæ etiam ipsa adhærescens si pauca fuerit biduo, si multa triduo, uel summum quatriduo congelat: quæ uerò densata non fuerit, in cortinam refundatur & recoquatur ad dimidias: at in cupam transfusa refrigeretur: quod todes facere oportet, quoties res hoc postulat ut fiat. Alij alio modo halinitrum purgant: eo enim ollam, ex ære caldario factam, complent, & operculo, item æreo, tectam in prunis locant: ac ipsum coquunt donec liscat. Ollam autem operculatam non oblinunt , ut operculo, cui ansa est, sublato uidere possint utrum liquatum sit necne. Cùm lifactum fuerit sulfure, in pulue rem resoluto conspergunt: Quod, si olla, in ignireposita, non arserit, accendunt: quo simul cùm crassa halinitri pinguitudine, quæ supernatat, & sola tunc ardet, consumpto fit purum: mox ollam ex igni remouent: postea ex refrigerata eximunt halinitrum purissimum: quod candidi marmoris speciem gerit: at tunc etiam id, quod terrenum est, in fundo residet. At terra, ex qua dilutum fuit factum, & rami rnei uel consimilis arboris alternis sub dio ponantur, & aqua, quæ combibit halinitrum, conspergantur: quo modo quinque uel sex annis rursus apta fit ad conficiendum dilutum. Halinitrum, quodammodo purum, quod dum terra tot annos quieuit interea, ortum fuit, & quod lapidei parietes in cellis uinarijs & locis opacis exudant, cum primo diluto permistum decoquatur.

Cortina A. Cupa in quam sabulum est iniectum B. Turbo C. Labrum D. Cupæ in quibus bacilla sunt inclusa E.