Pagina:Agricola De re metallica.djvu/47

Haec pagina emendata et bis lecta est
31
liber tertivs.

Alia magnam alicuius loci partem occupat in longum & latum ducta: quam cumulatam soleo uocare: nec enim quicquam aliud est quam aliquo fossiliium genere cumulatus locus, ut in libris De subterraneorum ortu & causis scripsi. Euenit interdum, licet insolenter & raro, ut plures alicuius fossilis cumuli in uno loco reperiantur, alti unum aut etiam alterum passum, lati quatuor uel quinque, quorum alter ab altero distet circiter duos, tres, pluresue passus: qui cum ad eos fodiendo peruentum fuerit, primo disci figura se nobis ostendunt: deinde latius aperiuntur: postremo ex omnibus istiusmodi cumulis plerumque fit uena cumulata.

Mons a. b. c. d. Vena cumulata e. f. g. h. i. k.

Hoc autem loci quod est medium inter duas uenas, interuenium nominatur: atque id ipsum interuallum si fuerit inter uenas dilatatas, totum in terra occultatur: sin inter profundas, summa eius pars palam ante oculos omnium est: reliqua latet in occulto.