Pagina:Agricola De re metallica.djvu/469

Haec pagina nondum emendata est

ex scaturigine cochlearibus haustam, infundunt, ut semiplenæ fiant: quam perpetuus aquarum, quas lacuna continet, feruor, non aliter ac ignis ardor salsam in cortinas infusam coquit. Quamprimum autem coeperit crassescere, quod fit cùm ad tertias aut amplius fuerit decocta, forcipibus ollas prehendentes eam in ferreas cortinas paruas, & quadrangulas item in lacuna collocatas effundunt : quarum cauum longum esse solet pedes tres, latum duos, altum digitos tres. Quoniam uerò singulis quaterni sunt pedes graues, quibus insistunt, aqua eas subit & undi cingit: nec tamen influit: quæ, quia comtinenter & ex lacuna per canales effluit, & scaturigines recentis copiam suppeditant, semper feruet, at crassescentem aquam in cortinas infusam, in salem densare potest: qui mox batillis eximitur, idem labor sæpius iteratur. Verùm si salsæ cum alijs succis permistæ fuerint, ut plerun calidæ esse solent, ex eis sal non debet confici.

Lacuna A. Ollæ B. Cochlear C. Cortinæ D. Forceps E.

Alij aquas salsas, sed maxime marinas, in magnis ollis ferreis coquunt: qui, quia plerun stramina solent concremare, salem nigriorem conficiunt : quidam in ijsdem ollis muriam salsamentorum decoquunt: hi uerò salem efficiunt, qui pisces & sapit & olet.