5casam asportatæ in cupam effunduntur: & ex ea in his locis, in quibus ualde salsæ fuerint, mox situlis in cortinam transfunduntur . In quibus uerò minus salsæ prius cochliari alto, & simul cum manubrio ex una arbore cauato in paruas cupas, in quas salsi lapides iniecti sunt, ut acrimoniam, quæ in eis est, aquis impertiant: tum effusæ in canaliculos, per eos ducuntur in cortinam: ex septem & triginta salsæ situlis Halæ Hermundurorum magister, & qui sue cedit uicarius eius muneris uicissim duas salis massas, quibus est metæ figura, conficiunt. Vter habet ministrum, aut pro eo uxorem sociam laboris: adest etiam adolescens, qui ligna uel stramina cortinæ subijcit: omnes hi, quid istiusmodi officinæ ualde incalescant, capita tantummodo pileolis stramineis & uerenda subligaculis tegunt, cætera nudi: sed quàm primum magister primam salsæ situlam infuderit in cortinam, adolescens ligna uel stramina subiecta accendit, si ligna cremantur uel fasces ramorum aut uirgultorum, sal fit candidus: si stramina, non raro subniger: eorum enim fauillæ cum fumo in operculum sublatæ, rursus decidunt in aquas, eas nigrore inficiunt. Vtautem salsæ celerius condensentur, cùm magister duos salsæ modulos & totidem situlas infuderit, circiter sesquicyathum Romanum sanguinis bubuli, uel uitulini, uel hircini, uel misti in undeuigesimam salsæ situlam effundit, ea dissolutum in omnes cortinæ angulos distribuit. Quanquam alibi sanguinem ceruisia dissoluunt, sed cùm iam aquarum feruentium sordes spumis mistæ apparent, eas batillo despumat: quam spumam, si ipsi lapidibus salsis opus fuerit, per foramen, quod fumum emittit, in focum infundit: ibi coquitur in lapides salsos: si non, in officinæ solum effundit: quod primum condi & despumandi munus semihora perficit. Deinde eas adhuc horæ quadrantem decoquit: quo tempore incipiunt in salem densari: quas iam calore concrescentes ipse et minister, assidue spathis ligneis uersant: tum hora eas feruere sinit: quo tempore sesquicyathum ceruisiæ infundir: &, ut aura cortinæ non inspiret, eius fronti minister imponit asserem longum pedes septem & dimidium, altum pedem: utri etiam eiusdem lateri asserem longum pedes tres & dodrantem. Ille, quod cortina in ipsius formis sit inclusa, stabilis manet. Hi duo, quod illi & priori tigillo transuerso insistant: postea asseribus sublatis duas corbes altas pedes duos, & superius totidem pedes latas, inferius tantummodo palmum, tigillis transuersis idem minister interponit: in quas magister salem batillo inijcit, eas semihora complet . Deinde rursus asseribus cortinæ impositis, salsas feruere sinit horæ dodrantem. Tum iterum salem batillo sublatum, & sali, quo utra corbis completa est, superiniectum accumulat. In diuersis autem locis, diuersas sali dant figuras: in corbibus fiunt massæ figura metæ, sed non in his solis, uerum etiam in instrumentis , quæ imagines multarum rerum exprimunt, ut etiam tabulæ quædam, in quas item sal conijcitur. Tam uerò tabulas quàm corbes in altiore casæ loco, qui tertia, ut dixi, eius pars est, uel in scamno æ alto, & in quod ex eo itur, reponunt, ut sal aere calido magis exiccetur. Magister & eius uicarius, interdiu noctu, festis diebus anniuersarijs tantummodo exceptis, salsas alternis contes salem conficiunt. Nulla cortina diutius anno dimidio ignis uim sustinet: eam magister singulis hebdomadis aqua infusa lauat: lauatam straminibus subie
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/466
Haec pagina nondum emendata est