Pagina:Agricola De re metallica.djvu/462

Haec pagina nondum emendata est

ni, & ad eam tabella picta illius effigiem exprimens affigi. Cuius casæ parietes, uel ex terra fornacei sunt, uel craticij crasso luto illiti: quan etiam lapidei aut latericij fieri possunt: qui sunt in lateribus alti plerun sunt pedes sedecim: ita si tectum in altitudinem pedum quatuor & uiginti assurgit, eos, qui in fronte & tergo existunt, altos esse quadraginta pedes oportet: ut etiam interiorem parietem intermedium. Tectum autem constat ex tabulis longis pedes quatuor, latis unum, crassis digitos duos: ad quas inferius, qua longis & angustis asserculis, ad tigna in imo diuaricata, & in summo coniuncta affixis, imponuntur, stramina luto illita, & ad digiti crassitudinem coagmentata apponuntur: superius uerò eis item stramina luto illita, & ad sesquipedis crassitudinem coagmentata superimponuntur: ut casæ ab incendio periculum non sit, & ab imbribus tuta esse, at calorem ad massas salis siccandas necessarium continere possit. Quæ autem casa in tres partes est distributa: in quarum prima ligna uel stramina collocantur: in media, inter quam & primam paries communis existit, focus est, super m imponitur cortina: ad cuius dextram est cupa, in quam salsa, in casam à baiulis asportata, infunditur: ad sinistram scamnum, in quo salis massæ plus minus triginta reponuntur . Sed triplo plerun plures in postrema casæ parte: quæ, ex luto & cinere facta, octo pedibus altior est quàm solum: quam altitudinem etiam scamnum habet: nam ma gister & ministri, cùm salis massas de cortina deportant, ex illa in hoc eunt. In eam uerò ad cortinæ dextram ascendunt, non gradibus, sed terra cliuuli instar aggerata. In summo postremi parietis sunt duæ fenestellæ, & tertia ibidem in tecto, per quas fumus eluctatur: eum tam posteriore quàm priore foci parte emissum excipit operculum: sub quo progressus ad fenestellas ascendit. Hoc operculum constat ex asseribus, quorum aliud alio paululum est impositum: eos autem duæ trabes paruæ sustinent: quas trabes casæ: intermedius paries è regione foci ianuam habet patentem, altam pedes octo, latam quatuor: per quam lenis aura, quæ fumum in postremam partem agat, inspiratur. Eiusdem altitudinis et latitudinis ianuam habet primus paries in altero latere: utra igitur tanta est, ut per eam ligna uel stramina, at salsæ importari, salis massæ exportari possint. Sed hæc, cum uentus flauerit, ne coctioni impedimento sit, claudenda est: quinetiam in primi istius parietis fenestras uitrea specularia sunt imposita, ut uentum excludant, lumen transmittant .

Casæ A. Earum tabellæ pictæ B. Earundem, Prima pars C. Media D. Postrema E. Duæ fenestellæ in postremo pariete F. Tertia fenestella in tecto G. Puteus H. Alterius generis puteus I. Modulus K. Pertica L. Baiulorum furca in quas defatigati perticam imponunt M.