steret & repugnaret, uirgulam ferret ad terram:quod cum non fiat, necessario sequitur tractationem esse caussam motionis uirgulae. Id uero hinc etiam perspicuum est quod callidi isti tractatores rectam uirgulam non capiunt, sed furcatam, atqe eam colurnam, aut aliquam aliam ita flexibilem, ut si sic tenetur in manibus, ut eam renere solent, omni homini, quocunque in loco steterit, in orbem uertatur: nec mirum si uirgula non uersatur cum inertes eam tenents Etenim cornua eius acriter comprimunt, aut leniter stringunt: hoc autem ipsum uulgo metallicorum fidem facit, uirgula uenas inueniri, quod ca utentes casu aliquas inueniunt, sed ijdem multo laepius perdunt operam, & ut uenas inuenire possint, nihilominus in fossis agendis defatigantur, quam aduersae partis metallici. Metallicus igitur, quia eum uirum bonum & grauem este uolumus, uirgula incantata non utitur, quia rerum naturae peritum & prudentem, furcatam intelligit sibi ufui non esse, sed ut supra dixi, habet naturalia uenarum signa, quae obseruat. Itaque ca si natura uel casus, aliquo in loco, ad fodiendum apto, patefecit, ibi metallicus agit fostas, fi' non ostendit, crebris fossionibus usque eo scrutatur locum, quoad uenam crudariam reperit.
- Virgula A. Fossa B
Attamen uenam dilatatam raro labor hominum aperit, led plerumque uis aliqua, interdum uero uenae profundae puteus aut cuniculus .Venae autem