Pagina:Agricola De re metallica.djvu/427

Haec pagina nondum emendata est

re fouea, quæ repleta puluere composito fistucatione spissetur, ut catinus fiat: & sub eo latens humoris receptaculum: ex quo canalis structilis per muri, ad quem est fornax, tergum dextrorsum penetrans halitus expiret, suus deni catinus æreus ad dextrum frontis latus, in quem ex altero catino æs cum plumbo mistum fundatur, ut panes æ graues confici possint. Hic catinus æreus sit crassus digitum , eius caua pars lata pedes duos, alta digitos sex. Post uerò secundum murum longum sint follium paria decem, duæ machinæ eos comprimentes , uiginti organa eosdem diducentia: quæ omnia cuiusmodi esse debeant, ex nono libro potestintelligi. Excoctor aunt misturus æs cum plumbo in fornacem, excalfactam primò maiora æris fragmenta, in manus sumpta, inijciat: deinde alueum carbonum: tum minora æris fragmenta. Cùm uerò æs liquatum cSperit ex ore fornacis defluere in catinum, tunc in eandem inijciat spumam argenti, ac, ne ex fornace pars eius euolet, carbones superinijciat: postremò plumbum. Sed quamprimum æs & plumbum, ex quibus mistis panis potest confici, in fornacem coniecerit, rursus inijciat alueum carbonum, & mox æris fragmenta, ex quibus secundus panis conflari poterit, cis superinijciat: mox æs & plumbum, quæ influxerunt in catinum, rutro purget à recremento. Rutrum autem tale est asserculus, in quo contus ferreus est infixus: asserculus ex alno uel salice factus, longus est digitos decem, latus sex, crassus sesquidigitum . Contus uerò longus pedes tres: sed eius manubrium ligneum in eo inclusum, longum est pedes duos & dimidium. Dum autem misturam purgat & cochleari effundit in catinum æreum, interea æris fragmenta , ex quibus secundus panis fiet, liquantur . Quod ubi cSperit defluere, rursus spumam argenti inijciat, & carbonibus superiniectis statim plumbum: m laborem iteret, us dum panes triginta confecerit : in quo operam & spacium horarum nouem, aut summùm decem comsumet. Si panes plures quàm triginta conflauerit, cùm extraordinarios triginta confecerit , ei unius operæ precium persoluatur: uerùm simul ut æris & plumbi misturam in catinum æreum infuderit, aquam superiori catini parti paulatim affundat: deinde ligno fisso & hiante prehendat uncum, & eius partem rectam in panem adhuc liquidum immittat. Vncus ipse crassus sit sesquidigitum, eius recta pars longa palmos duos, lata & crassa digitos duos: postea etiam pani aquam superfundat: quo refrigerato includat uncum catenæ ab orbiculo linguæ gruis demissæ, in annulo ferreo: cuius pars caua sit lata sex digitos, ipse crassus fere sesquidigitum: at eundem annulum in unco, cuius pars recta in panem immissa est: at sic panem de catino leuatum in suo loco reponat. Æs autem & plumbum, cùm ita recoquuntur, paucum recrementum exudant, spuma argenti multum: quod non cohæret, sed sicuti reliquiæ hordei, ex quo ceruisia sit facta, dilabitur. Ad murum & parietem ei superpositum pompholyx in candido cinerea adhærescit, ad latera fornacum spodos.

Fornax in qua recrementa recoquuntur A. Fornax in qua as cum plumbo miscetur B. Ostium C. C atinus qui est in terra D. Catinus æreus E. R utrum F. Vncus G. Lignum fissum H. Coruis rostrum I. Vncus eius catenæ K.