tur clauus ferreus, ne ipse axiculus è dentibus excidat. Ænea præterea fistula sit longa palmos duos, lata unum: per cuius foramen rotundum latum digitos duos, ferreus axiculus penetret in ea inclusus. Nec æneus solum uol uatur circa ferreum, sed ipse quo ferreus uersetur. Ita cùm axis uoluitur, axiculi ænei uicissim leuant dentem pili. Quoniam uerò axiculis ferreis & æneis ex dentibus extractis, hic pili dens non attollitur, alterius organi pila sine hoc subleuantur. Porrò unum idem tympanum, quod circa axem rotæ est, cui fusi sunt, & huius axis tympanum dentatum moueat, & alterius, qui tigilla follium sentis quartæ domicilij partis deprimit: sed contrario motu. Nam tympanum axis, qui pila attollit, uersus septentrionem circumagit: eius, qui tigilla follium deprimit, uersus meridiem.
- Truncus A. Tigna statuta B. Tigna transuersa C. Pili caput D. Eius dens E. Eiusdem foramen F. Clauus ferreus G. Massæ plumbeæ H. Sella ænea I. Axis K. Dentes eius L. Axiculus ferreus M. Fistula ænea N.
Sed panes qui crassiores sunt, quàm ut ictibus pili præferrati cito frangi possint, quales potissimum sunt hi, qui in infimo catini loco resederunt, i uehantur in primam officinæ partem: at ibi calefiant in fornace, quæ à secundo muro longo dister pedibus octo & uiginti: à secundo transuerso du