erecta in terga proximorum in cumbant, sustineant tectum è tegulis coctili bus factum . In hac domicilij parte ad secundum murum longum sint quatuor fornaces, in quibus plumbum ab argento separatur: at machinæ, quibus earum opercula de catinis leuantur: quinetiam domicilij pars, quæ est inter primum murum longum, & partem secundi muri longi intercisam, in qua est pilum, quo panes ærei sranguntur: & quatuor pila, quibus cadmiæ, quæ decutiuntur è parietibus fornacum, subiectæ franguntur & comminuuntur : at lateres, super quos panes ærei fathiscentes statuti torrefiunt, tectum habeat usitatum: ut etiam ea quæ est inter septimum murum transuersum, & duo decimum at decimumtertium : ac cui à lateribus sunt quintus murus longus, & sextus & tertius. Quæ domicilij pars distribuatur in duas partes: in quarum priore statuatur fornacula, in qua artifex experiatur metalla, & puluerem ossium comminutorum unà cum alijs conseruet: in altera conficiatur puluis, ex quo foci & catini fornacum fiunt. Sed extra domicilium ad tergum quarti muri longi prope ostium officinæ ad ingredientis læuam sit focus, in quo ex magnis plumbi massis lifactis fiant minores, ut facilius appendi possint. Tam enim plumbeæ massæ quàm ærei panes debent primò præparari, ut appendi, & certo pon− dere in fornacibus coqui & commisceri possint. Sed focus, ut inde ordiar, in quo liquandæ sunt massæ plumbeæ, longus sit pedes sex, latus quin, ab utro latere, munito saxis in terra partim defossis, sed altioribus quàm focus palmo, & interius luto oblitis, uersus mediam & priorem partem decliuis, ut plumbum liquidum defluere, & in catinum effluere possit. Posteriore eius parte murus existat, qui murum quartum longum muniat contra uim ignis. Is, ex lateribus & luto factus, altus sit pedes quatuor, crassus palmos tres, in ferius latus pedes quin, superius tres & palmos duos. Etenim paulatim fiat angustior: cui parti superiori septem lateres imponantur: quorum medij recta erigantur , extremi obli: toti lutum crassum illinatur. Ante focum sit catinus: cuius fouea lata pedem & palmos tres, alta pedem, sensim fiat angustior. Ita cùm massæ plumbeæ sunt liquandæ, tunc operarius primò ligna sic imponat in focum, ut eorum caput alterum spectet murum, alte rum catinum. Deinde, ab alijs operarijs adiutus, massam trudibus in uchiculum promoueat, & ad gruem trahat. Vehiculum aunt constet ex asseribus, qui coagmentati sunt lati pedes duos & dimidium, longi quin: id habeat duos axiculos ferreos: circum quos utrin uoluantur orbiculi ferrei, lati palmos duos, crassi totidem digitos. Habeat temonem, & in eo inclusum funem , quo pertrahatur ad gruem: qui prorsus similis est eis, qui in secunda officinæ parte sunt, nisi quod rostrum tam longum non habeat. Forceps, cuius chelæ prehendent massam plumbeam, longa sit pedes duos, & palmum ac digitos duos. Eius utra chela uncinata malleo percussa, massæ impingatur & infigatur: utrun manubrium superiore parte sit recuruum, alterum dextram uersus, alterum sinistram: in quorum utro infimi duarum catellarum annuli, tres uerò eis sint, includantur, supremi autem in magno annulo rotundo: in quo etiam includatur uncus catenæ, à rostri orbiculo demissæ: grus uecti uersatus massam subleuat: rostro ductus ad focum eam lignis imponit: dein de aliam at aliam massam operarij aduchant, & simili modo in lignis soci
Pagina:Agricola De re metallica.djvu/419
Haec pagina nondum emendata est