te ponticulum: ad tegulæ latera lareres apponunt: quibus & tegulæ carbones superinijciunt: ponticulo titiones ardentes, ut argentum colliquescat. Fornaci est foris ferrea luto, qua spectat ignem, obducta, ne ei noceat: ea clausa ignis ardorem continet : ueruntamen fenestellam habet, ut artifices in testam inspicere, & interdum ignem flatu follis excitare possint: qui quanquam tardius quàm cæteri argentum perpurgant, tamen utilius, quod minus detrimenti accipiat. Lenis enim ignis particulam eius minorem, quam acris ille perpetuo follis flatu excitatus consumit: ijdem recte panem argenteum , si propter magnitudinem difficulter asportari potest, cùm tegula fuerit sublata, ipse adhuc caleat, cuneo uel securi, in eo impressa, secant in duas ue l tres partes: nam qui refrigeratun: dissecant, non raro minutas aliquot particulas dissilientes perdunt.
- Tegula A. E ius fenestellæ B. Eiusdem ponticulus C. Lateres D. Foris ferrea E. Eius senestella F. Follis G. Securis H. Annulus ferreus quo quidam pro test a uiuntur I. Pistillum quo cinis in annulum iniectus tunditur K.
De re Metallica Libri X. FINIS.